Quantum redactiones paginae "Petrus Calderonius de la Barca" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
==Vita==
[[File:Representación Filotea.jpg|thumb|Datur anno 1681 ''La divina Filotea'']]
Primum Calderonius in Collegio [[societas Iesu|iesuitarum]] Madritensi studebat, postea [[Salmantica]]e; adulescens quattuordecim annorum drama primum confecit. Scholam autem reliquit cum annos duodeviginti habuit studiis theologiae iuriumque finitis. Ingenium eius in festis pomposis promptum homines nobiles conciebat et maecenates attulit; sed tunc vita aulica Calderonio minus placuit. Quando expeditionibus particeps in Hispania et [[Batavia]] erat simul dramatica pepigit. Anno 1630 rex [[Philippus IV (rex Hispaniae)|Philippus IV]] eum arcessivit, ut theatrum aulicum emendaret et festiva convenustaret. Ordinem Sancti Iacobi recepit atque salarium et multa alia, necessaria ut choragia omnia suppeterent.
 
In [[ordo Fratrum Minorum|ordinem Franciscanorum]] autem intravit anno 1646; septem annos post capellanus factus est in Ecclesia archiepiscopali [[toletum|Toleti]] scaena numquam neglecta. Ab urbibus maiores mandatus scripsit »Autos sacramentales«, theatra in festo [[corpus Domini|Corporis Domini]]. Anno autem 1663 Madritum recoluit ubi munus alterum ad oratorium aulicum nactus est et ad Fraternitatem Sancti Petri cooptatus est. Denique sacerdos maior ibi creatus est.