Quantum redactiones paginae "Terpsichore" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Ostenditur in tabula quadam [[herculaneum|Herculanei]] cum tunica rubra et caerulea; quae vestis manicam habet tantummodo laevam cum bracchium dexterum nudum sit. Peplum eius lividinum est et lyra septies chordata canitur, cuius ventriculus sinistro a latere iacet. Caput eius fasceolis et laureis circumdatur. Moveri videtur; sub tabula autem titulus Graecus hic ''ΤΕΡΨΙΧΟΡΗ ΛΥΡΑΝ'' (Pitt. ant. d'Ercolano T. II. tav. 5). Item in columnis reginae Christinae laureis coronata est cithara in gremio canens (Maffei Racc. di Stat. t. CXV). Eo modo secundum [[Vergilium]] confecta est: ''Adsectus citharis movet, imperat, auget''. Tibiis multis quoque spectatur, propterea quod in epigrammate Graeco habemus: ''Grataque Terpsichore calamos inflare paravit''. In monetis [[Quintus Pomponius Musa|Quinti Pomponii Musae]] brachio laevo columna fulcitur usque ad genam, cum manus dextera tibias obtinuerit (Agostin. Dial. V. p. 158. Morell. Thes. num. T. I. p. 348). Item in aliis antiquis monumentis cum tibia se monstrat (Montfauc. Ant. expl. T. I. P. I. pl. 56. & 60).
==Nexus externi==
{{Commonscat| Terpsichore}}
*[https://iconographic.warburg.sas.ac.uk/vpc/VPC_search/subcats.php?cat_1=5&cat_2=115&cat_3=96&cat_4=3259 Imagines Terpsichores variae]
{{myth-stipula}}