Quantum redactiones paginae "Ludovicus XIII" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
[[File:Vaisseau allegorique Les lys fleurissent dans les vagues vers 1630.jpg|thumb|Navis allegorica ''Florescunt lilia in undis'', circa annum 1630]]
Patre die 14 Maii 1610 matre tutrice thronum cepit. Iam mense Septembri 1614 annis plenus declaratus in matrimonium duxit unum annum post principissam [[Hispania|Hispanicam]] Annam. Tamen potestate carens atque dependens rectionem matri eiusque perfamiliaribus commendavit. Inter eos fuit maximi momenti [[Concinus Concini]] [[italia|Italus]]. Die 14 Aprilis 1617 rege conscio ab interiore Carolo de Luynes trucidatus est; matrem autem filius ingratus in exsilium misit. Tunc Ludovicus una cum gratioso Lynes regnum egit. Post mortem Caroli de Luynes anno 1621 et casum
[[Carolus I de La Vieuville|Caroli I de La Vieuville]] (1624) [[Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus|Richelaeum]] in consilium vocavit qui mox primus minister factus est regnum regemque regens et nobiles nimis superbus refrenaturus.

Richelaeus etiam bella plura proposuit, primo in [[hugenoti|Hugenotas]], quibus [[Rupella]] anno 1628 capta paulo post et privilegia dempta sunt. Secundo [[Habsburgum]] in [[Italia]] superandum esse censuit: ibi post expeditionem felicem in Pace [[Carascum (Pedemontium)|Carascensi] ]die 6 Aprilis 1631 gratiosus dux [[nivernum|Nivernensis]] [[Mantua]] feudatus est. Quia dux Carolus Lotharingiae seditiosis ''(Fronde)'' succurrerat, anno 1633 [[Lotharingia]] omnis occupata est. Richelaeus ei vel persuasit de participatione necessaria in [[bellum triginta annorum|Bello triginta annorum]] Habsburgorum debilitandorum caussa. [[Hispania]]e anno 1635 bellum indictum est. Cum anno 1641 [[Catalaunia]] rebellis arma per traditionem tradiderunt, exercitus Francicus rege infirmo Comitatum Roussillon subigit. Paulo post obitum Richelaeus naturae concessit et Ludovicus.
 
Corpore debili fuit et cunctator, homo valde suspicax. Attitulatus autem est ''Iustus'' (Le Juste).