Quantum redactiones paginae "Ludovicus XIII" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
==Vita==
[[File:Vaisseau allegorique Les lys fleurissent dans les vagues vers 1630.jpg|thumb|Navis allegorica ''Florescunt lilia in undis'', circa annum 1630]]
Patre die 14 Maii 1610 matre tutrice thronum cepit. Iam mense Septembri 1614 annis plenus declaratus in matrimonium duxit unum annum post principissam [[Hispania|Hispanicam]] Annam. Tamen potestate carens atque dependens rectionem matri eiusque perfamiliaribus commendavit. Inter eos fuit maximi momenti [[Concinus Concini]] [[italia|Italus]]. Die 14 Aprilis 1617 rege conscio ab interiore Carolo de Luynes trucidatus est; matrem autem filius ingratus in exsilium misit. Tunc Ludovicus una cum gratioso Lynes regnum egit. Post mortem Caroli de Luynes anno 1621 et casum
[[Carolus I de La Vieuville|Caroli I de La Vieuville]] (1624) [[Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus|Richelaeum]] in consilium vocavit qui mox primus minister factus est regnum regemque regens et nobiles nimis superbus refrenaturus. Richelaeus etiam bella plura proposuit, primo in [[hugenoti|Hugenotas]], quibus [[Rupella]] anno 1628 capta paulo post et privilegia dempta sunt. Secundo [[Habsburgum]] in [[Italia]] superandum esse censuit: ibi post expeditionem felicem in Pace [[Carascum (Pedemontium)|Carascensi] die 6 Aprilis 1631 gratiosus dux [[nivernum|Nivernensis]] [[Mantua]] feudatus est. Quia dux Carolus Lotharingiae seditiosis ''(Fronde)'' succurrerat, anno 1633 [[Lotharingia]] omnis occupata est. Richelaeus ei vel persuasit de participatione necessaria in [[bellum triginta annorum|Bello triginta annorum]] Habsburgorum debilitandorum caussa. [[Hispania]]e anno 1635 bellum indictum est. Cum anno 1641 [[Catalaunia]] rebellis arma per traditionem tradiderunt, exercitus Francicus rege infirmo Comitatum Roussillon subigit. Paulo post obitum Richelaeus naturae concessit et Ludovicus.
 
Corpore debili fuit et cunctator, homo valde suspicax.
 
== Bibliographia ==
* Carl J. Burkhardt: ''Richelieu, der Aufstieg zur Macht.'' Callwey, Monqci 1935.