Quantum redactiones paginae "Ioannes Baptista Fischart" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Johann fischart.hut.jpg|thumb|Ioannes Fischart]]
'''Ioannes Baptista''' (Johannes Baptist) '''Fischart''', dictus ''Mentzer'' (i. e. ''[[moguntiacum|Moguntinus]]'', ob patris originem; natus anno [[1546]] aut [[1547]] [[Argentoratum|Argentorati]]; mortuus anno [[1591]] in [[Forbach]]), fuit scriptor [[Lingua Theodisca|linguae Theodiscae altae]] inenuntis.
 
Fischart, qui primo fuit [[Lutherus|Lutheranus]], postea [[Calvinismus|Calvinista]], in morum perversitatem, [[papa]]tum ac [[Iesuitae|Iesuitas]] scripsit. Fere omnia Fischarti opera exempla imitantur. [[Artifex]] fuit [[satira]]e et [[aenigma|verborum ludendorum]], ob numerosa verba inventa praeclarus est, saepe inhumane sive rustice scripsit (ut alii auctores huius generis, quod ''Grobianismus'', i.e. rusticitas, dicitur). Opus notissimum est ''Affentheurlich ungeheurliche Geschichtschrift'' (1575), libera [[Franciscus Rabelaesus|Francisci Rabelaesi]] operis [[Gargantua (Rabelaesus)|Gargantua]] versio cum additamentis, quod postea nomine ''Affentheurlich naupengeheurliche Geschichtklitterung'' editum est.