Quantum redactiones paginae "Ioannes Baptista Fischart" differant

Content deleted Content added
de satura et ludo vervorum
No edit summary
Linea 3:
 
Fischart, qui primo fuit [[Lutherus|Lutheranus]], postea [[Calvinismus|Calvinista]], in morum perversitatem, [[papa]]tum ac [[Iesuitae|Iesuitas]] scripsit. Fere omnia Fischarti opera exempla imitantur. [[Artifex]] fuit [[satira]]e et [[aenigma|verborum ludendorum]], ob numerosa verba inventa praeclarus est, saepe inhumane sive rustice scripsit (ut alii auctores huius generis, quod ''Grobianismus'', i.e. rusticitas, dicitur). Opus notissimum est ''Affentheurlich ungeheurliche Geschichtschrift'' (1575), libera [[Franciscus Rabelaesus|Francisci Rabelaesi]] operis [[Gargantua (Rabelaesus)|Gargantua]] versio cum additamentis, quod postea nomine ''Affentheurlich naupengeheurliche Geschichtklitterung'' editum est.
FISCHART
==Vita==
Filius herbarum aginatoris Ioannis Fischer eruditionem amplexam habuit, etiam a consobrino Casparo Scheid [[Wormatia]]e. Anno 1574 [[Basilea]]e in iurisprudentia doctoratu laureatus anno 1581 [[Spira (urbs)|Spirae]] advocatus camerae regiae creatus est. Circa annum 1583 administrator primus in oppido [[Forbach]] fuit.
 
Opera eius magna annis inter 1575 et 1581 pacta sunt, quibus plerumque [[argentoratum|Argentorati]] generum Jobin typographum adiuvabat. Amore patriae inflammatus inter [[martinus Lutherus|protestanticos]] scriptores fecundissimos epochae [[contrareformatio|antireformatoriae]] numerari potest. Non solum classicarum peritus fuit sed etiam litterarum Francogallicarum Theodiscarumque. Descriptiones eius miras de omnibus vitae quotidianae circumstantiis valore historico egregio esse constat. Procul dubio eius itinera scientias et de mundo et de hominibus auxerunt; tamen quoad [[persecutio strigarum|persecutionem strigarum]] superstitionem contemporaneam non reliquit velut patet in interpretatione operis [[ioannes Bodinus|Bodini]] »De magorum daemonomania« (Argentorati 1581). Insuper, cum advocatus tribunalis esset, anno 1582 vulgari iussit opus »Malleus malleficarum« et similia alia abominanda de strigis, quae dicebantur. Fischart poeta sermone volubili, forti et imaginoso excellebat, qui autem multa, non multum scribens longitudinem nonumquam taediosas vix compescebat .
 
Inter poemata mentionis sint digna: »Eulenspiegel Reimensweiß« (Francofurti), versificatio libri popularis illustris; »S. Dominici und S. Francisci Leben« (1571), [[satura]] contra ordines [[ordo Fratrum Praedicatorum|Dominicanorum]] et [[ordo Fratrum Minorum|Franciscanorum]]; ; »Beschreibung des vielkörnigen Hütleins« (1580), contra [[societas Iesu|iesuitas]] protestancorum adversarios summos; »Flöhhatz, Weibertratz« (Argentorai 1573), de lite inter pulices et mulieres quadam; »Das glückhafft Schiff von Zürich« (1576), de [[turicum|Turicensium]] migratione cum pulte [[milium|miliacia]] Turico Argentoratum frumine post adventum adhuc calido. Praeterea epigrammata multa acuta scripsit partim [[xylographia]]s attitulantia, e.g. »Lob der Laute«, »Ermahnung an die lieben Teutschen«, »Ermahnung zu christlicher Kinderzucht«, »Lob des Landlusts«. Apud »Podagrammisch Trostbüchlein« (Argentorati 1577) [[podagra]]m occasionem praesentat facetiarum faciendarum, qui morbus omnes ordines sociales init. Beatitudo vitae domesticae narratur in opusculo »Philosophisch Ehzuchtbüchlein« (Argentorati 1578), cui insunt (idem valet in opere »Podagrammisch Trostbüchlein«) multae conversiones.
 
In satura autem »Aller Practick Großmutter« (1572), quam [[Franciscus Rabelaesus|Rabelaesus]] opere suo »Prognostication« inspiraverat, contra salisatores et hariolos invehitur. Opere »Bienenkorb des Heyligen Römischen Imenschwarms« (secundum versionem Batavicam quandam) [[Sancta Sedes|Apostolicam Sedem]] vehementer ingreditur. Econtra etiam [[psalmi|psalmorum]] paraphrasin perpulcram confecit necnon cantus ecclesiasticos dignos, in quibus lingua Theodisca [[martinus Lutherus|Lutheri]] affabre adhibetur.
 
Opus maximum autem sine dubio est »Affentheurliche und ungeheurliche Geschichtschrift vom Leben, Rhaten und Thaten der vor langen weilen vollenwolbeschreiten Helden und Herren Grandgusier, Gargantoa und Pantagruel« (1575) ubi partim interpretatur opus [[Gargantua]]e partim ipse argumenta similia addit. Agitur de [[mythistoria|fabula Milesia]] satirica de heroe quae fabulis de [[eques (medium aevum)|equitibus]] modum in comicum sobrietate protestantica opponitur. Multis in locis lingua optime ludit in rebus contemporaneis cum sale criticandis. Itaque id opus in litteris quasi unicum fiebat. Inter alia scripta adhuc addamus elenchum satiricorum praetitulatum »Catalogus catalogorum perpetuo durabilis« (1590).
== Opera ==
* 1570/71 ''Barfüsser Secten und Kuttenstreit''