Quantum redactiones paginae "Simon Abeles" differant

Content deleted Content added
m occissus→occisus
tyn
 
Linea 1:
[[Fasciculus:Prague 07-2016 View from Old Town Hall Tower img2.jpg|thumb|Ecclesia Teynensis Vetero-Pragae, ubi [[sepulcrum|sepultus est]] Simon Abeles]]
'''Simon Abeles''' (natus [[Praga]]e circa annum [[1681]]; ibidem mortuus die [[21 Februarii]] [[1694]]) fuit puer [[Populus Iudaicus|Iudaicus]] Pragensis, [[filius]] cuiusdam Lazari Abeles. Anno aetatis suae circiter 12 ad [[Religio Christiana|fidem Christianam]] conversus est. Creditur in odium fidei Christianae a [[pater|patre]] et amico eius occisus esse; itaque [[martyr|martyrellus]] Pragensis appellatur. Die [[31 Martii]] [[1694]] cum summa pompa et solemnitate in Ecclesiaecclesia Teynensi (alias ecclesia sanctae Mariae ante Laetem curiam) in Capellacapella Sancti Ioannis Baptistae [[sepulcrum|sepultus est]].<ref>Joannes Florian Hammerschmid, ''Prodomus Gloriae Pragenae'' (Pragae, 1723), 30.</ref>
 
Anno [[1696]], evulgatus est [[liber]] Latinus de causa Simonis Abeles a [[Societas Iesu|Iesuita]] Ioanne Eder scriptus nomine ''Virilis constantia pueri duodennis Simonis Abeles in odium fidei a Iudaeo parente, Lazaro Abeles Pragae crudeliter occisi 21 Februarii 1694 in tuendo fortiter fidei Christianae proposito relucens.''