Quantum redactiones paginae "Ioachimus Gießner" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Gießner annis inter 1953 et 2000 in citata Organisatione sociali ferriviaria rerum Esperanticarum responsalis erat; annis inter 1956 et 2002 ferriviariis esperantistis Germanicis (Germana Fervojista Esperanto-Asocio/GEFA) praefuit et annis inter 1968 et 1990 vel praeses fuit [[IFEF|Internationalis Foederationis Esperantistarum Ferriviariorum (IFEF)]]. Statim intellexit Esperanticum non solum ad communicationem utile esse sed etiam cultum atque humanitatem optime tradere posse. Itaque active mundo Esperantico serviebat in pontibus inter popolos faciendis et impedimentis vetustis rescindendis. Multis congressibus ferriviariis tam in Germania quam in terris externis particeps orationes habuit et textus speciales multos, ubi et de nomenclatura Esperantica bona adhibenda agebatur, pepigit convertitque. Super omnia autem interpretationem cantilenarum vernacularum in Esperanticum dilexisse videtur, uti plus quam quadringenti cantus refecti demonstrant.
 
Structura logica [[lingua Turcica|linguae Turcicae]] allectus [[liber definitivus|librum definitivum]] Esperanticum pro [[turcae|Turcis]] exaravit. Insuper programma interpretatorium astutum generale pro conversionibus ex omnibus sermonibus in linguam Esperanticam aptum excogitavit. Librum praetitulatum ''Die letzten Kinder von Schewenborn'', quem auctrix [[Gudrun Pausewang]] anno 1983 de inimicitiis politicis internationalibus et belli atomici imminentia narrans scripserat, feliciter Esperantice interpretatus est. Inde versio in [[lingua Sinica|Sinicum]] fabricata est. Iam ante annum 1989 contactus multos cum hominibus in communisticis terris degentibus habuerat, ut regiminibus socialisticis dirutis velociter novas vias in Esperanticis parare potuit. Itaque Ioachimus noster fecit, ut quam primum organisationes ferriviariae Esperanticae [[Romania]]e, [[Bulgaria]]e, [[Bohemia]]e et [[Slovacia]]e sub tutela Foederationis internationalis intellectualis ferriviariae (FISAIC) approbationem dignam attingeretattingerent.
 
==Honores atque praemia ==