Quantum redactiones paginae "Philistaei" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
 
==Philistaei non studiosi==
[[Lingua Theodisca]] ''philistaei'' saepe voca(ba)ntur omnes viri extra universitates. Nuncupatio radicem habet<ref>Ita opiniatur dominusIoannes Ernestus Basilius Wiedeburg in opusculo ''Beschreibung der Stadt Jena'', Ienae 1785</ref> in rixis inter [[Universitas Litterarum Ienensis|studentes Ienenses]] et incolas tribus Sancti Ioannis anno 1690 ortis. Tunc parochus Götze in sepeliendo studioso trucidato de argumento ''Philister über dir, Simson!'' homeliam habuisse fertur. In litteris autem expressio ista haud ante annum 1777 invenitur apud [[Ioannes Christophorus Adelung|Ioannem Christophorum Adelung]] qui radicem in ballistariis (tormentariis) vidit, in oppidi vigilibus qui in [[Hungaria]] ''philistaei'' nuncupabantur. Postea vox adhibetur irridii causa, quod iam in [[Vetus Testamentum|Vetere Testamento]] elucet in contrarium inter populum electum et Philistas paganos. Sic homines ''pagani'' (i.e. homines rigidi, tardi, hebetes opponuntur studentibus agilibus (nonnumquam protervis?) atque ideas modernas foventibus.
 
== In Bibliis ==