Quantum redactiones paginae "Isocrates" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 38:
Doctrinam suam, quam ipse "philosophiam" vocat, Isocrates exponit his verbis<ref>Andrea Mustoxydēs (ed.): Isocratis oratio de permutatione, versa ab Angelo Mai, Mediolani 1813, p. 109 (= Isocrates, Antidosis 275–278) - [https://reader.digitale-sammlungen.de/de/fs1/object/display/bsb10236591_00125.html?zoom=0.6000000000000001 in interrete].</ref>:
:''Verumtamen eos arbitror semetipsos meliores reddere posse, si ad bene dicendum impense incumbant, curentque se fieri idoneos ad persuadendum audientibus, et si praeterea studeant praestare inter ceteros homines, non ita quidem ut stulti id intelligunt, sed ut revera praecellentes evadant. Quod haec ita se habeant, statim, puto, patebit. Ac primum quidem qui dicere aut scribere aggreditur sermones laude et honore dignos, fieri non potest, ut sumat materiam iniustam aut tenuem aut de privatis negotiis, sed magnam pulchram humano generi utilem atque ad rem pertinentem capiet. (...) Deinde rerum, quae ad argumentum faciunt, splendidissimas et convenientissimas eliget. Iam vero qui res tales assuevit contueri et perpendere, is non tantum ad eum qui prae manibus est sermonem, sed ad alias etiam tractationes eandem vim retinebit. Quare simul et dicere et sentire recte continget iis qui philosophice et studiose ad eloquentiam incumbent. Nam neque qui aliquibus suadere aliquid vult, negliget ipse virtutem, sed longe plus his ei studebit, ut aequissimam apud bonos cives existimationem obtineat''.
 
== Editiones ==
* Vasilis G. Mandilaras (ed.): ''Isocrates opera omnia.'' Tres tomi. Monaci 2003 (editio critica).
* ''Isokrates. Sämtliche Werke.'' Versa a Christine Ley-Hutton, introd. et comment. a Kai Brodersen. Stuttgardiae 1993–1997. Tomus 1: ''Reden I–VIII'', 1993, ISBN 3-7772-9307-5; Tomus 2: ''Reden IX–XXI, Briefe, Fragmente'', 1997, ISBN 3-7772-9711-9.
* ''Isocratis oratio ad Demonicum, cum interpretatione latina […] Dilingae, Formis Academicis.'' Ignatius Mayer (typographus), Dilingae 1654 (Graece et Latine).
 
== Notae ==