Quantum redactiones paginae "Bellum Germano-Francicum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 32:
Exercituum Germanicorum universitas, quibus ob foedera inerant etiam legiones terrarum Germanicarum meridianarum, mense Iulio exeunte in acie inter [[augusta Treverorum|Augustam Treverorum]], [[Moguntiacum]] et [[Rastatt]] sic stabat: exercitus I generalis [[carolus Fredericus de Steinmetz|Caroli Frederici de Steinmetz]] in ala dextera, exercitus II principis Frederici Caroli Borussici in centro, exercitus III [[Fridericus III (Imperator Germaniae)|principis heredis Frederici]] in ala laeva.
[[File:Bundesarchiv Bild 146-1970-053-87, Deutsch-französischer Krieg 1870-71.jpg|thumb|Milites Francici se exercentes]]
Mense Augusto ineunte exercitus citati rege Borussico ducente hostem aggressi sunt. Exercitus III die 4 Augusti divisionem exercitus [[Patricius de Mac-Mahon|Patricii de Mac-Mahon]] haud procul a [[vissemburgum|Vissemburgo]] superavit et die 6 Augusti omnes vivit apud [[Wœrth]]. Cum eodem die generalis Steinmetz expugnatis montibus [[Spicheren]] generalem Frossard perdidisset, omnes milites Francogallici sese post [[Mosella]]m retraxerunt. Cum exercitus III Germanicus quasi completus impetum maturavisset, praefectus militum Bazeine[[Franciscus Achilles Bazaine]] cladibus apud [[Coincy (Mosella)|Coincy-Colombey]] (14.8.), [[Mars-la-Tour]] (16.8.) et maxime apud [[Gravelotte]] (18.8.) usque arcem [[Mettis]] reiectus set. Itaque unio cum exercitu Mac-Mahon ad irritum ducta est. Exercitus I Germanicus et exercitus II multitudo [[mettis|Divoduri Mediomatricorum]] remanserunt; milites alii formaverunt novum Exercitum IV ([[mosa|Mosanum]]) principe Alberto Saxonico duce. Illi cum exercitu III reducto contra Mac-Mahon contenderunt, ne Mettis liberaretur. Mac-Mahon die 30.8. et Kalendis Septembribus apud [[sedan (Arduenna)|Sedan]] victus die 2.9. se dedere coactus est; tunc vel Napoleo imperator ipse captivus factus est. Parisiensibus politicis porro ad bellum paratis Germani Lutetiam petiverunt, quae die 19 Septembris circumventa est.
[[File:NDB 1870 Prussian Military Postal Card pm B002.jpg|thumb|Chartula cursualis e castris [[Berolinum]] dominulae Sophiae Fischer missa]]