Quantum redactiones paginae "Russia" differant

Content deleted Content added
m bot: {{Capsa nationis}} -> {{Capsa civitatis Vicidata}}; mutationes minores
Linea 68:
Filius Basilii III, [[Ioannes IV (tzar Russiae)|Ioannes IV]] (magnus dux "totius Rutheniae" ab anno [[1533]]) anno [[1547]] primus ''[[tzar]]'' (sive ''[[czar]]'', i.e. [[caesar (titulus)|caesar]] vel [[rex]]) Russiae factus est. [[Chanatus]] [[Casan]]ensem et [[Astrachan]]ensem atque nonnullas alias terras adiunxit.
 
[[Saeculum|Saeculis]] [[Saeculum 16|sexto decimo]] et [[saeculum 17|septimo decimo]], Russi [[Siberia]]e potiti sunt; [[Hermolaus Timothei filius]] Chanatum Sibericum evertit. Populus Russiae saeculo septimo decimo ineunte interventionem [[Regnum Poloniae|Poloniae]] [[Magnus Ducatus Lituaniae|Lituaniaeque]] et [[Suecia]]e repressit, quae tamen nonnullas terras huius regni occupaverunt. Anno [[1654]], [[Ucraina]] orientalis (cum [[Kiovia]]), quae fuerat pars regni Poloniae et [[Magnus Ducatus Lituaniae|Lituaniae]]Polonici, decreto [[Concilium Pereaslaviense|Concilii Pereaslaviensis]] se Russiae (regno Moscovitico) adiunxit.
 
[[Fasciculus:Peter der-Grosse 1838.jpg|thumb|left|175px|[[Petrus I (imperator Russiae)|Petrus Magnus]]. Tabula a [[Paulus Delaroche|Paulo Delaroche]] picta.]]