Quantum redactiones paginae "Eurydice" differant

Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
de notionibus
Linea 5:
 
== Mythologia Graeca ==
Nomen ''Eurydices'' divinum redolet, nam 'late [[iustitia|iudicantem]]' significat, quod deae inferorum aptum esse videtur. Itaque vix multum abest, quin epitheton [[Persephone]]s habeatur. Ac tamen haec opinio neque litteris nec [[monumentum|monumentis]] comprobari potest, nec nomen Eurydices apud antiquissimis [[scriptor]]ibus Graecis invenitur. De Orphei autem descensu ad inferos notitia apud scriptores antiquos erat, sed, quo consilio hoc iter fecerit, parum liquet.
* [[Euripides]] in ''[[Alcestis (Euripides)|Alcesti]]'' Orpheum strictim commemorat.<ref>Eur. ''Alcestis'' 357-360 {{polytonic|εἰ δ᾽ Ὀρφέως μοι γλῶσσα καὶ μέλος παρῆν, / ὥστ᾽ ἢ κόρην Δήμητρος ἢ κείνης πόσιν / ὕμνοισι κηλήσαντά σ᾽ ἐξ Ἅιδου λαβεῖν, / κατῆλθον ἄν}} ('si Orphei mihi lingua et cantus adesset, ut aut Demetris filia aut marito carmine fascinato te ex inferis capere possem, descenderem').</ref>
* [[Isocrates]] Orpheum ex inferis mortuos reducere dicit.<ref>Isocrates, ''Busiris'' 11.8.</ref>
Linea 27:
[[Fasciculus:Hermes Eurydike und Orpheus MKL1888.png|thumb|150px|Pictura linearis operis caelati (saec. V a.C.n.), quod Mercurium, mulierem (vulgo Eurydicen agnitam), Orpheum adumbrat.]]
 
== Quaestio [[iconographia|iconographica]] ==
Sunt tria [[Opus caelatum|opera caelata]] ad exemplum quoddam [[Saeculum 5 a.C.n.|saeculi V a.C.n.]] efficta et imitata,<ref>Unum [[Neapolis|Neapoli]], unum [[Lutetia]]e (Louvre), unum [[Berolinum|Berolini]] conservatur.</ref> quae [[Mercurius|Mercurium]], Eurydicen, Orpheum repraesentare vulgo creduntur. Constat quidem nomen Eurydices admodum sero in litteris Graeco-Latinis exstitisse:<ref>Willrich 1907: 1323).</ref> Orpheum ad [[inferi|inferos]] descendisse, ut ''mulierem'' (Plato), ''Agriopen'' (Hermesianax), ''Eurydicen'' (Moschus, Vergilius et posteri) ad superos reduceret. Quae cum ita sint, num homines saeculi V mulierem illam Eurydicn nominaverint quaeritur.
 
== Eurydice apud posteriores ==
Linea 35:
{{NexInt}}
* ''[[Eurydice (genus)|Eurydice]],'' [[isopoda|isopodum]] ex nympha appellatum
* [[75 Eurydike]]
 
== Notae ==