Quantum redactiones paginae "Confessio Augustana" differant

Content deleted Content added
Linea 17:
 
==Gravitudo==
Citissime ''Confessio Augustana'' in ecclesiis terrarum protestanticarum officialis facta est et ex ''Die [[smalcaldia|Smalcaldiensi]]'' (1535) omnes novi foederati doctrinam istam adoptare debebant. Insuper momentum eius politicum sensim crescebat, quippe quod documentum omnibus intertractationibus futuris fundamento fuit. Et ''Contractus [[batavia (Bavaria)|Bataviensis]]'' (1522) et ''Contractus Augustanus'' et ''[[Pax Westphalica]]'' solummodo illis concessa sunt, qui se erga ''Confessionem Augustanam'' fideliter gerebant. Quoniam et [[ecclesiae Reformatae|Reformati]] in [[Germania]] et [[Ioannes Calvinus]] documentum agnoverant C.A. basis protestantica generalis facta est Lutheranismi limites longe transgrediens. Id saltem dici potest de versionibus posterioribus namque Philippus Melanchthon paulum superbus ''Confessionem'' opus suum putavit aliorum modificationes spernens. Diaeta conveniente et impressione interdicta versiones plures non legitimae et Theodiscae et Latinae vulgatae erant multis cum erroribus. Anno 1531 denique ''editio princeps'' a Melancthon reedita est quae originales versiones perditas substitueret. Versio Theodisca procul dubio cum versione originali sat discrepat. Tamen haec authentica declarata est. Postea [[Flaciani]], qui maxime puri Lutherani putabantur, omnes mutationes quoad communionem stricte reiecerunt. Flaciani anno 1561 sic dictam ''Confessionem Augustanam invariatam'' ediderunt, quae legibilis est in ''[[Liber Concordiae|Libro Concordiae]]''<ref> Titulus integer est: ''Liber Concordiae: Liber Concordiae: Libri Symbolici Ecclesiae Lutheranae''. Agitur de canone vel corpore doctrinae Ecclesiarum protestanticarum.</ref> Nonnumquam ista versio invariata (e.g. in [[brandenburgum|Brandenburgo]] partim) authentica declarata est.
 
''Repetitio confessionis augustanae saxonica'' autem est opus novum a Melanchthon anno 1551 exaratum, quod [[concilium Tridentinum|Concilio Tridentino]] deferretur; ea in quasi omnibus terris Germanicis approbatum est.