Quantum redactiones paginae "Confessio Augustana" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
 
==Descriptio==
[[File:20180427215DR Rabenau Konfessionsdenkmal König-Albert-Höhe.jpg|thumb|20180427215DR Rabenau/König-Albert-Höhe, monumentum Confessionis]]
Itaque versio ''Confessionis'' ultima est divisa in partes duas. Articulis 1-21 doctrina evangelica sic praesentatur, ut similitudines cum [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesia Romana]] bene intelligerentur (e.g. quoad doctrinam [[patres Ecclesiae|Patrum Ecclesiae]]). Sat placabilis quoque pars altera articulorum 22-28 fuisse videtur ubi agebatur de sacramentis, de presbyterum connubio, de missa, de confessione, de [[votum religiosum|votis religiosis]], de episcoporum potestate. Ceterum, articuli 26 et 28 in Torgaviensibus adhuc non inerant.
 
Line 13 ⟶ 14:
Econtra [[Argentoratum]], [[Constantia (Germania)|Constantia]], [[Memmingen]] et [[Lindavia]] se retinuerunt propter doctrinam Lutheri liberalem quod ad communionem attinet. Theologi [[Martinus Bucerus]] et [[Wolfgangus Capito]] iussi sunt ut ''Confessionem Tetrapolitanam'' modum in acriorem exararent. Horis pomeridianis diei 25 Iunii 1530 in conclavibus Aulae episcopalis textus Theodiscus imperatori Carolo praelectus est a cancellario Saxonico Beier, antequam exemplaria Theodiscum Latinumque sollemniter in manus imperiales traderentur. Versio Latina tunc [[bruxellae|Bruxellas]] et in [[Hispania]]m venit, ubi evanescabant; versio autem Theodisca [[Moguntiacum]] venit ubi ab archivariis perditum est. Versio polemica Tetrapolitana autem solummodo in principum catholicorum commissione lecta est.
 
Ordinibus catholicis prementibus imperator [[habsburgi|Habsburgensis]] interim theologos suos petivit, ut Confessionem reprobarent (inter quos fuerunt [[Ioannes Eck]], [[Ioannes Faber]], [[Ioannes Cochlaeus]] et [[Conradus Wimpina]]). Confutatio ista die 12 Iulii sermonibus Latina Theodiscaque scripta ratione ita dura fuit, ut pacificationi noceret. Versio minus acris die 3 Augusti coram publico praesentata est; numquam autem scripta manibus protestancorum tradita est. Inde Melanchthon ''Apologiam Confessionis Augustanae'' scripsit. Insuper confutatio imperialis contra Tetrapolitanam die 25 Octobris promulgata est.
 
==Gravitudo==