Quantum redactiones paginae "Palatinatus Smolenscensis" differant

Content deleted Content added
m ~
Linea 4:
 
== Historia ==
Anno [[1508]], in terris [[Ducatus Smolenscensis]] prisci, palatinatus novus Magni Ducatus Lituaniae creatus est. Anno [[1514]], tempore belli inter Magnos Ducatus Lituaniam et [[Moscovia]]m, Smolenscum (palatinatus illius caput) a copiis Russicis Moscoviticis captum est, et anno [[1522]], secundum pacificationem inter ducatus illos, territorium Palatinatus Smolenscensis factum est pars civitatis Russicae sub potestate [[duces Moscoviae|magni ducis Moscoviae]]. Tempore belli [[Regnum Poloniae|Regni Poloniae]] et Magni Ducatus Lituaniae contra [[Russia]]m Moscoviticam, quod annis ab [[1609]] ad [[1618]] duravit, terrae Smolenscenses a copiis Polonicis et Lituanicis occupatae sunt, Smolensco ipse capto anno [[1611]], Palatinatus Smolenscensis restitutus est in Magno Ducatu Lituaniae. Cum bellum novum inter civitates illosillas incepit, anno [[1654]], exercitus [[tzares Russiae|tzaris RussicaeRussici]] terras Palatinatus Smolenscensis ceperunt. Post [[Pacificatio Andrusoviensis|pacificationem Andrusoviensem]], quae bellum illud anno [[1667]] finivit, terrae huius palatinatus in Russia manserunt, anno [[1686]] in hoc statu finaliter pactu confirmatae. Palatinatus Smolenscensis tamen usque ad annum [[1793]] inter subdivisiones Magni Ducatus Lituaniae numerabatur, cum officiis huius palatinatus titularibus in ducatu illo utebantur.
 
== Nota ==