Quantum redactiones paginae "Isocrates" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Vita ==
Praeter litteras ipsius Isocratis praecipua vitae fons est [[Plutarchus]]<ref>Moralia: Vita decem oratorum. - Citationes Latinae hac in particula ex illo libro sumptae sunt. - Versio Latina sequitur Plutarchi Chaeronensis Scripta Moralia, tom. 2, Parisiis, editore Didot 1841, p. 1019-1023.</ref>, qui eum "sub sextam et octogesimam Olympiadem archonte Lysimacho" natum esse tradit, "Lysia posterior annis viginti et duobus, Platone prior annis septem."<ref>Versio Latina sequitur Plutarchi Chaeronensis Scripta Moralia, tom. 2, Parisiis, editore Didot 1841, p. 1019-1023.</ref><ref>Similiter [[Diogenes Laertius]] 3,3,1: ἔστιν οὖν Ἰσοκράτους νεώτερος ἔτεσιν ἕξ.</ref> Pater tibiis conficiendis tantum rei fecit, ut filios liberaliter instituere potuit. Isocrates inter alios audivit [[Gorgias|Gorgiam Leontinum]]. Aetate adulta "civilibus abstinuit rebus: quod et gracili esset voce, et timido ingenio, et paterna bona bello contra Lacedaemonios perdidisset." Primo pro aliis orationes iudiciales composuit, quod negotium reliquit, postquam scholam aperuerat. In oratione docenda tantum profecit, "ut etiam triremes suo sumpto instrueret" et "auditores eius fuerunt ad centum numero, inter quos et alii multi, et Timotheus, Cononis filius."
Isocrates discupulos orationibus habendis ac vituperandis ad res publicas Athenienses praeparavit, quo studio interdum etiam discipuli pristini interfuerunt, qui iam in re publica primas partes agebant, ut dialogi orationis ad Philippum et Panathenaicus monstrant. Post annum [[378 a.C.n.]] Isocrates pristinum discipulum eius [[Timotheus Atheniensis|Timotheum]] adiuvit, qui [[strategus]] Athenis magnam vim exercebat. Alii discipuli erant [[Lycurgus (orator)|Lycurgus]] et [[Androtium]], [[Isaeus]] orator et historici [[Ephorus]] [[Theopompus]]que.
Schola Isocratis et [[Academia Platonis]] in contraria abibant, cum [[Plato]] rationes oratorias illius reiecit, hic autem studia Academica parvi fecit.