Quantum redactiones paginae "Proserpina" differant

39 octeti additi ,  5 months ago
de nocionibus
(de notionibus et dea Libera)
(de nocionibus)
 
{{Videdis|Proserpina (discretiva)}}
[[Fasciculus:Luca Giordano 016.jpg|thumb|In hac tabula raptum Proserpinae pinxit [[Lucas Giordano]] pictor Neapolitanus circa annum 1685]]
'''Proserpina''', dea Romana [[ver]]is et regina [[inferi|inferorum]], est filia [[Ceres (dea)|Cereris]] [[Iuppiter|Iovisque]] et coniunx [[Pluto (deus)|Plutonis]], qui desiderio Proserpinae commotus rapuit puellam in [[Sicilia]] non procul a monte [[Aetna]] in agello [[Flos|flores]] carpentem. Terram enim aperuit et puellam abduxit. Ceres filiam ubique terrarum quaesivit neque vero invenire potuit, quamobrem agri fruges non ferebant, dum Ceres dea agrorum delicias suas amissas lugebat. Ideo Proserpina [[Iupiter|Iovis]] iussu ad matrem tandem revertit, quae tamen, cum a Plutone retenta mali Punici semina quaedam consumpserit, altera anni parte utique in [[Orcus (mythologia Romana)|Orco]] manere debet.
 
Quae fabula apud auctores varios tradita est, quorum praecipui sunt [[Ovidius]] in ''[[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]]'' libro quinto, versibus 341 ad 571, et in [[Fasti (Ovidius)|Fastorum]] libro quarto, versibus 393 ad 620, et [[Claudianus|Claudiani]] carmine quod ''[[De raptu Proserpinae]]'' inscriptum est.
19 808

recensiones