Quantum redactiones paginae "Ossianus" differant

1 octetus additus ,  1 year ago
Ossian velut filius regis Fingal (Finnghal) oppidi Alba in Regione montana [[Scotia]]e in carminibus suum nomen portantibus describitur. Ut [[Homerus]] caecus fuit. Ista carmina usque annum 1760, quo [[Iacobus Macpherson]] Ossianica sua exaravit, saepius et radicitus mutata erant. »Liber Leinster«, manuscriptum saeculi XII, primo versus plures Ossiano attribuit. Mentionem de aliquo poeta Ossiano fecit etiam [[Giraldus Cambrensis]] (+ 1220) rerum Celticarum peritus. Johnston humanista (ca. 1520) et Buchanan (1582) de carminibus Celtarum maioribus loquebantur. Inde a rebellione Iacobinorum contra domum Hannoverensem homines [[Lingua Scotica (Gadelica)|lingua Gadelica]] loquentes in multis anglophonis et suspecti et ignominiosi habebantur; litterae eorum ignotae erant.
 
Sed rector [[Hieronymus Scone]] anno 1756 animos vertebat ad carminum Celticorum pulchritudinem nonnulla exempla vulgans. A poetis [[Ioannes Home|Ioanne Home]] et [[hugo Blair|Hugone Blair]] incitatus Macpherson e rebus Ossiano attributis delectum fecit, quarum florilegium pusillum in prosa Anglica edidit sub titulo »Remains of ancient poetry, collected in the Highlands of Scotland and translated from the Galic or Erse language« (Edinburgi 1760); sequebantur epica »Fingal« (1762), »Tighmora« (1763; Anglice »Temora«) et editio completa »Works of Ossian« (1765).
 
Carmina ista pulchritudine egregia multos captabant excitabantque.
14 696

recensiones