Quantum redactiones paginae "Ossianus" differant

132 octeti additi ,  1 year ago
Summarium vacuum
'''Ossian(us)''' (Celtice: ''Oisian, Oissin, Oisein'') aoedus Celticus tertii saeculi fuisse dicitur.
==Legenda==
[[File:Поэмы Оссиана (Балобанова).djvu|thumb|Interpretatio Russica [[petropolis|Petropoli]] edita anno 1890]]
Ossian velut filius regis Fingal (Finnghal) oppidi Alba in Regione montana [[Scotia]]e in carminibus suum nomen portantibus describitur. Ut [[Homerus]] caecus fuit. Ista carmina usque annum 1760, quo [[Iacobus Macpherson]] Ossianica sua exaravit, saepius et radicitus mutata erant. »Liber Leinster«, manuscriptum saeculi XII, primo versus plures Ossiano attribuit. Mentionem de aliquo poeta Ossiano fecit etiam [[Giraldus Cambrensis]] (+ 1220) rerum Celticarum peritus. Johnston humanista (ca. 1520) et Buchanan (1582) de carminibus Celtarum maioribus loquebantur. Inde a rebellione Iacobinorum contra domum Hannoverensem Scoti lingua Celtica loquentes in multis anglophonis et suspecti et ignominiosi habebantur; litterae eorum ignotae erant.
 
14 696

recensiones