Quantum redactiones paginae "Ioannes Gottfriedus Herder" differant

Content deleted Content added
Linea 13:
Velut [[Gotthold Ephraim Lessing]] scriptores et doctos utique inspiravit sed generatim eius litterae magis phantasiam nobilem quam rationem sobriam explebant. Lyricae novae motioni praefuit, quam in opere magno »Stimmen der Völker in Liedern« (1778) personabat. Itaque et cantus popularis pulchritudo redetegi potuit. Dramata, poesis, cantus ecclesiastici et genere proprio et profunditate spiritali egent allegoria superabundante. Iudicii huius exceptio sit de opere »Cid« (1802) et de fabulis circumcirca. Insuper Germanos nova ex orbis terrarum cultu atque humanitate docuit velut narrationem popularem Hispanicum et poemata orientalia in Theodiscum conversa.
 
Multis scriptis quorum optimum est »Ideen zur Philosophie der Geschichte der Menschheit« tamquam philosophus theologusque rationalismum impugnabat atque oppugnabat. [[Biblia|Sacrarum Scripturarum]] valorem poeticam quoque sublineavit (confer ideas in opusculis his: Die älteste Urkunde des Menschengeschlechtes 1774, Geist der ebräischen Poesie 1782, Briefe über das Studium der Theologie, Die christlichen Schriften 1794 et ita porro). Herder criticus atque arbiter maiores classicos, [[Iacobus Macpherson|Iacobum Macpherson]] ''([[ossianus|Ossian]])'' et [[Gulielmus Shakesperius|Shakesperium]] admodum efferebat arbitrium Lessing sequens. Visio mundi in Herder religionem humanitatis fovisse videtur sine dogmatum controversiis; etiam humanitatem colebat cui educatio classica ornamentis Christianis prosit neque [[pantheismus|pantheismum]] sprevit quoad aeternam hominum perfectionem.
 
==Fons==