Quantum redactiones paginae "Iacobus Macpherson" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Iacobus''', vulgo ''James'' '''Macpherson''' (natus in [[Ruthven]] [[Invernessensis]] die [[27 Octobris]] [[1736]]; mortuus in villa sua [[Belville]] eiusdem praefecturae die [[17 Februarii]] [[1796]]) fuit politicorum peritus et [[scriptor]] [[Scotia|Scoticus]], interpres [[Carmina Homerica|Homericus]] et creator sive recreator vatis Scotici [[ossianus|Ossiani]]. Ab anno [[1780]] legatus circuli [[Camelford]] ad [[Parlamentum Britannicum]] erat.
 
Carmina eius adulterina sub nomine Ossiani edita maximi momenti erant poetis et motùs ''Sturm und Drang'' et aetatis [[romanticismus|romanticismi]]. Quae poemata [[Goethius]], cui [[Herder]] ea, opera vera veri Ossiani habita, commendaverat legenda, illis temporibus magni aestimavit et in [[mythistoria]] sua ''Die Leiden des jungen Werthers'' citavit. ''[[Ilias|Iliadis]]'' versionem oratione soluta factam anno 1773 edidit.