Quantum redactiones paginae "Dido" differant

1 octetus amotus ,  1 year ago
m
Summarium vacuum
m
m
Traditur eam filiam Beli Tyriorum regis fuisse primis nuptiis Sichaeo iunctam. Quem cum Pygmalion, frater Didonis, thesauros eius cupiens, interfecisset, illam somniis monitam thesauris clam effossis navem conscendisse et in Africam delatam esse. Ibi tantum sibi soli emisse, quantum taurino corio posset circumdari. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidisse, quam [[Carthago|Carthaginem]] appellavisset. Deinde cum Iarbas rex nuptias eius ambiret recusantemque vi et armis cogeret, sibi ipsi manus intulisse.
 
Dido imprimis ex [[Vergilius|Vergilii]] poetae [[Aeneis|Aeneide]] nota est, quo in libro sors Didonis cum [[Aeneas|Aeneae]] fato coniuncta est. Ut Vergilius narrat, Aeneas [[Troia]] capta profugus vi tempestatis Carthaginem delatus a Didone hospitio receptus est. In amorem mutuum inciderunt; quod autem Aeneas ab Iove sive a fato iussus Didonem demum deseruit, ea mucrone ab Aenea dono dato in pyra, quam soror [[Anna (Aeneis)|Anna]] inflmammavitinflammavit, mortem sibi conscivit.
 
== Tria nomina: Elissa, Dido, Theiossô ==
14 123

recensiones