Quantum redactiones paginae "Florianus Lauriacensis" differant

Content deleted Content added
Linea 13:
Quod saxo ad collum ligato in flumen [[Anisus|Anisum]] praecipitatus est, ad eum finem factum esse videtur, ut corpus venerationi sive cultui Christianorum subtraheretur. Similia pluries narrantur. Exemplum propinquum est Passio Sancti Irenaei Sirmiensis, qui in ponte decollatus et in flumen iactus est.<ref>AA SS Martii III. 1668, pp. 555-557; cf. AA SS Nov II/2. 1931, pp. 177 et 459.</ref>. [[Eusebius Pamphili]], qui saepius talia refert, causam plane proponit, cum describit, quomodo martyres [[Nicomedia|Nicomedienses]] sublati sint: ''In tantum vero rabies crudelitatis apud eos exarsit, ut regios pueros martyres effectos, cum secundum humanitatis ordinem fuissent sepulturae mandati, effoderent denuo, et corpora eorum proiicerent in mare, dicentes: Ne forte efficiantur dii Christianorum, et illi, qui deos adorare nolunt, servos nostros incipiant adorare. Putant enim, quod divinus apud nos honor martyribus deferatur.''<ref>Eusebius, Historia ecclesiastica VIII,6,6; Eusebius: Die Kirchengeschichte (in: Die griechischen christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte; 9/2). Die lateinische Übersetzung des Rufinus = versio Latina Rufini, ed. a E. Schwartz et Th. Mommsen, Berolini 1908, p. 751</ref>
 
Passio a fontibus antiquis repetere putatur elementis [[legenda|riislegendariis]] adiunctis. Secundum passionem Florianus fuit princeps officii praesidis, id est moderator administrationis civilis provinciae [[Noricum Ripense|Norici Ripensis]]. Persecutione Diocletiana incipiente Florianus officio defunctus [[Cetium]] recessit. Ubi audivit Lauriaci Christianos ab Aquilino praeside comprehensos esse, Florianus ad fratres fideles confirmandos ibi contendit et se Christianum esse confessus est. More usitato primo ad sacrificia invitatus et deinde, cum recusavisset, ad tribunal ductus est. Denique capite damnatus saxo ad collum ligato in flumen Anisum pulsus est.
 
Hae sunt res, quae his diebus a paucis dubitantur. Quod sequitur, legendae attribuitur: Oculos iuvenis, qui eium in flumen praecipitavisset, statim crepuisse; fluvium martyrem Christi suscipientem expavisse et eum in saxo deposuisse; aquilam corpus custodivisse; mulierem visione commonitam corpus ad locum posterioris monasterii Sancti Floriani deduxisse et ibi sepelivisse.