Quantum redactiones paginae "Claudius Monet" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Monet inter primos fuit, qui temporis momenta in natura sub divo capere temptavit: officina relinquenda erat ut imagines extra casam caperentur: ea technica sensim ab omnibus impressionistis animo mentique mandabatur. Sunt qui vocent Claudium Monet impressionismi patrem. Praeter naturam et vitam quotidianam penicillo burgensem narrare solebat.
 
Fonti maximae inspirationis fiebat hortus proprius ad Giverny in quo arbores pomiferas, plantas omnium specierum, flores et stagna poni iussit. Hortulanis pluribus curae erat ut secundum anni tempora pulchritudo numquam cederet. Etiam elementa multa [[asia|Asiatica]] implanatabantur (cum bambusoideis, [[cerasus (pomum)|cerasis]], [[prunus Armeniacaarmeniaca|prunis Armeniacisarmeniacis]]), quae in multis imaginibus ad placitum conspici possunt. Notissimum est e.g. argumentum de ponte ligneo Iaponico super stagnum nymphaearum. Monet identidem res easdem in viridario sitas depinxit quae variis temporibus, caelis, lucibus monstrarentur; lucem colore clariore atque penicillo tenero exprimere temptavit. Accidit ut natura ambiens ab aquarum speculo reflecteretur et nova compositio sese commiscens nasceretur.
 
== Opera selecta ==
[[Fasciculus:Monet Le déjeuner panneau décoratif.jpg|thumb|upright=1.25|[[Ientaculum in horto (Monet)|''Le déjeuner: panneau décoratif,'']] c. 1873 ([[Museum Orsay]]).]]