Quantum redactiones paginae "Eques (medium aevum)" differant

Sumptus magni fecerunt, ut aliquando munere equitis tantummodo divites fungi possent. Cum feuda hereditaria facta esset, etiam munus equitarium a patribus in filios traditum est. Quo saepius liberti ius in arma completum perdiderunt, eo maior respectus erga equites factus est. Inde et caeremoniae sollemnes eveniebant necnon ordines equitarii inter se diversi (e.g. quod ad insignium usum attinet). Itaque non iam praxis sed origo familiaris magis magisque valebat et status professionalis paulatim in statum natalem transiebat.
 
ViaeSacrae crucisexpeditiones ad Terram Sanctam liberandam procul dubio equitatui auxiliabantur, ubi et naturaliter variae equitatuum traditiones Europaeae (e.g. Germanorum, Batavorum, Francorum) coalescebant. Addendum est momentum religiosum, quod animos elevabat et ordines varios equitum effecit. Istud emolumentum saeculis inter XI et XIV factum est, quibus et poesis aulica equitum florebat. Equitem mulieres et virtutes et festa (cum certaminibus singularibus) curare oportebat.
 
==Educatio in equitem==
19 737

recensiones