Quantum redactiones paginae "Eques (medium aevum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 19:
 
==Equites maligni et finis==
Hominibus odio autem fuerunt equites gyrovagi et errantes qui praesertim in [[Hispania]] et [[Francia]] rerum gerendarum cupidi dignitatem pristinam maculaverunt. Pauci equites scientias colebant et vix rerum iuridicarum periti fuerunt, ut saepe iura sibi fortiter impetrata sunt. Inde classis equitum latronum orta est, quibus gaudio fuerunt rapinae et insidiae contra mercatores opulentos. Eos in castella abduxerunt ut pretium altum in liberationem solveretur. Inde in cursu temporum necessarium erat, ut res equestres terminarentur; interim et modus bellandi modernizatus erat et mercennarii ubique milites fuerunt. Imperator [[Maximilianus I (Sacrum Romanum Imperiumimperator)|Maximilianus I]] ultimus eques fuisse dicitur, quo mortuo equitatus mediaevalis terminatus est. [[Praebenda]]rum privilegia autem usque ad saeculum XIX manserunt.
 
== Nexus externus ==