Quantum redactiones paginae "Cabbala" differant

6 octeti additi ,  2 years ago
Istarum fortitudinum decem sunt, ''sephiroth'', circuli clari qui fiunt quia lux divina se ipsam benevola refrenat. Primae tres sephiroth vocantur ''corona'', ''sapientia'' et '' intelligentia'' (logos). Sephiroth communiter creant mundum ''Aziluth'' qui etiam corpus Adam Kadmon nuncupatur. Alii mundi ex isto Hensoph emanantes sunt ''Beriah'' (mundus idearum quae phantasmatibus similes esse putantur), ''Jezirah'' (mundus animarum), ''Asijjah'' (mundus creaturarum cum sensibus). Homo pars trium ultimorum mundorum simul est. Uniones fiunt cum secundo mundo anima rationali (neshama), quae immortalis est; cum tertio spiramine vitae (nephesh). Et praeexistentia et metempsychosa creduntur.
 
Cabbalah multos philosophos christianos movit: istis doctrinis studebant e.g. [[Raimundus Lullus]], [[PicoIoannes dePicus MirandolaMirandula]], [[Marsilius Ficinus]], [[Ioannes Reuchlin]], [[Agrippa de Nettesheim]], [[Paracelsus]], H. More, St. Martin.
 
== Notae ==
20 285

recensiones