Quantum redactiones paginae "Thomas Hobbius" differant

Content deleted Content added
Linea 47:
Mors [[Oliverius Cromwellus|Cromwelli]] anno [[1658]] eventum interregni ominabatur, et duobus annis post forma [[monarchia]]e regalis restaurata est. Hobbes, qui in bono genere vitae vixerat, iam ab infestissimis adversariis in periculum vocatus est, nam regni fautores ex exsilio in pristinum statum reversi defectorem illum puniri volebant. Rex [[Carolus II (rex Angliae)|Carolus II]] autem benigno erat animo erga Hobbesium, pristinum tutorem suum, et reapse obiectu regis Hobbes accusationes de haeresi vitabat. Dominico mane die 2 Septembris [[1666]] [[Magnum Londinii Incendium|incendium]] e pistrina quadam Londinensi ortum per quinque dies urbem vexavit. Octoginta septem ecclesiae et duodecim milia ducenta fere aedificia devastata sunt. Proximo mense [[Eduardus Hyde (primus comes Clarendonii)|Eduardus Hyde]] (1609–1674), comes Clarendonii, qui diu in novo regimine id egerat, ut ''Leviathan'' eiusque auctor de [[Atheismus|atheismo]] aut [[Haeresis|haeresi]] damnaretur, animadvertit tempus sibi datum esse. Itaque in Domo Inferiore rogationem tulit, qua Hobbes de haeresi damnandus esset. At evenit, ut Clarendon ipse de legum abusu accusatus in exsilium expediretur. Tum temporis quidem rogatio de haeresi in cassum cecidit, sed eo eventu factum est, ut Hobbes animum attenderet ad explorandum, num in Anglia de haeresi legibus omnino fieret iudicium. Nihil repperit in legibus scriptis quod potestatem daret hominem de haeresi damnandi. De haeresi plerisque scriptis disseruit, ut et se et alios defenderet. Unum tractatum ''Leviathani'' [[Amstelodamum|Amstelodami]] anno 1668 latine edito annexit, alia seorsum publicavit, quatenus potuit. Accusatio haeresis per reliquum vitae tamquam in tergo eius haerebat, et quidquid post 1668 scripsit utique ex quaestionibus ad haeresin pertinentibus ortum est. Inter alia ''Behemoth, or the Long Parliament'', quod vix nomine crederes magnopere de haeresi disserere, tribus demum annis post mortem Hobbesii impressum est.
 
Ultimo decennio [[vita]]e, Hobbesio nihil licuit in lucem proferre, quod civitatem vel philosophiam politicam attingeret. Qua re adductus ad ea quibus iuvenis studuerat incumbere coepit. Poeticam attigit vita sua carmine expressa (1672; e prelo anno 1681), sed iam paulo antea ''Historiam ecclesiasticam carmine elegiaco concinnatam'' exaraverat (e prelo 1688). Anno 1673, quia nihil aliud haberet quod faceret, Homeri ''[[Ilias|Iliadem]]'' et ''[[Odyssea|Odysseam]]'' versibus Anglicis exprimere coepit. ''The Iliads and Odysses of Homer'' (1676) non ab omnibus laudatum est opus, quia anachronismis scatet et immodicum est in diminuendo spatio diis et feminis dato. Etiam hoc opere igitur sua vulnera exposuit.
 
In ultimo quem scripsit libro, cui nomen subfacetum ''Decameron Physiologicum: or, ten Dialogues of Natural Philosophy'' (1678) tribuit, philosophiam suam naturalem exposuit et usque elaboravit. Animo erga Cartesium benigniore de materia et motu disputavit nec praemissa Aristotelica omnino sprevit. Acumen philosophandi nequaquam viro nonaginta annorum defuit, sed anno [[1679]] [[morbus|morbo]] quodam [[Vesica urinaria|vesicae]] implicatus [[paralysis|paralysi]] affectus, diem ultimum in domo Hardwickana obiit. Ita actum est de viro, qui sero venit nec umquam discessit.