Quantum redactiones paginae "Ioannes Chapelain" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{Non stipula}}
[[Fasciculus:Jean Chapelain - Versailles MV 2888.jpg|thumb|right|Ioannes Chapelain]]
'''Ioannes Chapelain''' (natus [[Lutetia]]e die [[4 Decembris]] [[1595]]; ibidem mortuus die [[22 Februarii]] [[1674]]) fuit [[scriptor]], [[poeta]], et [[criticus]] [[Francia| Francicus]]. In [[Academia Francica|Academiam Francicam]] anno [[1634]] cooptatus est. Opus ''La Pucelle et la France délivée'' de [[Ioanna Arcensis]] scripsit.
==Vita==
Cardinalis [[Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus|Richelaei]] attentionem excitavit cum praefationem in opus »Adone« (Marini) scriberet. Qui ab eo rogaret ut Academiae institutionem disponeret et porro scriberet. Inde Chapelain oraculum quasi factus est omnium poetarum Francogallorum et theoria de tribus istis unitatibus ad eum reducta est.
 
Ano 1635 exaravit »Sentiments de l'Académie sur le Cid«. Tamen gloria valde minuta est carminibus XII epicis »La Pucelle d'Orléans« (1656), quibus Chapelain laborem annorum viginti dederat. Homines rem istam curiose expectabant, ut sex editiones continuo factae sunt. Sed argumenta taediosa, genus scribendi ligneum, poeticum ingenium nullum provocabant [[nicolaus Boileau|Nicolai Boileau]]<ref>»Chapelain décoiffe« et »Métamorphose de la perruque de Chapelain en comète«, 1664</ref> epigrammata irrisoria et multorum aliorum deceptionem. Itaque et opera et auctor mox in oblivionem ceciderunt.
{{scriptor-stipula}}
 
Series carminum XII altera non ante annum 1757 [[Genava]]e edita est. Epistulare commercium edidit Tamizey de Larroque in libro »Collection de documents inédits« (1880–83).
==Notae==
<references/>
{{DEFAULTSORT:Chapelain, Ioannes }}
[[Categoria:Socii Academiae Francicae]]