Quantum redactiones paginae "Littera initialis" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Littera initialis''' est littera prinicpialis ornata, quae in incunabulis et manuscriptis in initio textus vel capitum colloca...'
 
paginam auxi
Linea 1:
'''Littera initialis''' sive '''initium''' est littera prinicpialis ornata, quae in [[Incunabula|incunabulis]] et [[manuscriptum|manuscriptis]] in initio [[textus]] vel capitum collocata est. Litterae initiales minores ornatu carentes, quibus in textu sententiae vel articuli novi denotantur, '''litterae Lombardae''' dicuntur. Quae saepe coloribus notatae sunt.
 
In [[manuscriptum|manuscriptis]] [[ars libri pingendi|illuminatis]] litterae initiales, quae picturas continebant, '''initia historiata''' nominantur. Primo in manuscriptis [[Insulae Britannicae|Insularum Britannicarum]] saeculi octavi inveniuntur. Litterae initiales, quae pampinos, animalia vel quoslibet homines amplectuntur, '''initia inhabitata''' appellantur.
 
Etiam principales nominum litterae initiales vocantur. Inprimis artifices litteris initialibus ad artificia subscribenda utuntur, plerumque artificio quodam expolitis (ut puta [[ Albertus Durerus]]). His diebus litterae initiales saepe in [[Cursus electronicus|litteris electronicis]] ad nomen contrahendeum in usu sunt.
Line 12 ⟶ 14:
Fasciculus:Psałterz florianski1.jpg|[[Psalterium (codex)|Psalterium]] cum littera initialis [[ars libri pingendi|illuminata]] et Lombardis.
Fasciculus:Initialen.jpg|syngrapha anni 1768 cum litteris initialibus.
Fasciculus:Conversation-saints 01.jpg|Initium historiatum illuminatum: Colloquium sanctorum ([[Universitas Princetoniensis]]).
Fasciculus:KellsDecoratedInitial.jpg|Una ex plurimis litteris initialibus minoribus de [[Codex Cenannensis|Codice Cenannensi]].
</gallery>