Quantum redactiones paginae "Ludovicus Ariostus" differant

==Ingenium animusque==
Ariostus homo laboriosus, clemens, modestus, promptus ad auxilium ferendum erat, amabilis et moribus simplicibus. Gloria aoedi perennis, quapropter in [[Italia]] ''ille divinus'' vocatur, maxime debetur operi magno [[romanticismus|romantico]] »Orlando furioso«. Ibi in cantibus XLVI amor et amentia Rolandi propter Angelicam narrantur. Reapse autem agitur de historia continuata operis »Orlando innamorato« [[Matthaeus Maria Boiardus|BoidardiBoiardi]], cuius lectio antecedens omnibus valde recommandatur. Non agitur de carmine epico ordinato et argumenta identidem episodis permultis atque affabre connexis interrumpuntur. Ista varietas captat, qua poeta ingenium suum bene monstrare potest in imaginationibus, gloria, sinceritate, concordia, concentu, levitate. Inter carmina epica romantica totius mundi optima numeratur hoc opus magnum. Pro editione aucta tantummodo compositi sunt cantus ''Cinque canti''; neque implecti sunt in carmen ipsum sed in appendice legi possunt.
 
Alia opera mentionis digna sint saturae septem in versibus (1517–31), quibus litterae Italianiae exornantur. Comoediae autem eius nimium ex auctoritatibus classicis pendent et dramatis personae superficialiter praesentantur sine sale intellectuali. Multo meliores sunt autem elegiae eius. In opusculis suis Latine exaratis cognoscitur Ariostum linguam Latinam classicam calluisse.
 
==Opera==
* ''[[Orlando furioso]]'' ('Rolandus furiosus'), praeclarum opus eius, [[poësis epica]]
16 814

recensiones