Quantum redactiones paginae "Florianus Lauriacensis" differant

+
(+)
:Hoc eulogium res certas tradere putatur: Die 4. Maii (veri simile anno 304) Florianus in persecutione [[Diocletianus|Diocletiana]] Lauriaci martyrium obiit.
:Quod saxo ad collum ligato in flumen [[Anisus|Anisum]] praecipitatus est, ad eum finem factum esse videtur, ut corpus venerationi sive cultui Christianorum subtraheretur. Similia pluries narrantur. Exemplum propinquum est Passio Sancti Irenaei Sirmiensis, qui in ponte decollatus et in flumen iactus est.<ref>AA SS Martii III. 1668, pp. 555-557; cf. AA SS Nov II/2. 1931, pp. 177 et 459.</ref>. [[Eusebius Pamphili]], qui saepius talia refert, causam plane proponit, cum describit, quomodo martyres [[Nicomedia|Nicomedienses]] sublati sint: ''In tantum vero rabies crudelitatis apud eos exarsit, ut regios pueros martyres effectos, cum secundum humanitatis ordinem fuissent sepulturae mandati, effoderent denuo, et corpora eorum proiicerent in mare, dicentes: Ne forte efficiantur dii Christianorum, et illi, qui deos adorare nolunt, servos nostros incipiant adorare. Putant enim, quod divinus apud nos honor martyribus deferatur.''<ref>Eusebius, Historia ecclesiastica VIII,6,6; Eusebius: Die Kirchengeschichte (in: Die griechischen christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte; 9/2). Die lateinische Übersetzung des Rufinus = versio Latina Rufini, ed. a E. Schwartz et Th. Mommsen, Berolini 1908, p. 751</ref>
*Passio Sancti Floriani: Passionis exstant duo versiones, altera longior, altera brevior; utraque versio passionis a saeculo octavo exeunte vel saeculo nono ineunte repetit; archetypus passionis nondum repertus est, versiones in [[manuscriptum|manuscriptis]] saeculorum noni decimique traditae sunt.<ref>Willibrord Neumüller: Der Heilige Florian und seine "Passio" (Mitteilungen des OÖ Landesarchivs; 10), LinzLentiae 1971, pp. 1-35; et: Johannes Hollnsteiner CanAug: "Florian" in: Neue Deutsche Biographie 5 (1961), p. 254 s. in interrete [https://www.deutsche-biographie.de/pnd118683993.html#ndbcontent]</ref>
 
== Editiones et bibliographia ==
* ''Acta sanctorum Maii'' I, Antverpiae 1680, p. 461-467.
* Bruno Krusch, Der heilige Florian und sein Stift (in: Neues Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde; 28) Hannoverae 1903, p. 337-92, 565-610 (Passio p. 386-92) et MGH SS rer, Merov. VII, Hannoverae 1920, p. 802-05 (editio amplificata)
*Willibrord Neumüller: Der Heilige Florian und seine "Passio" (Mitteilungen des OÖ Landesarchivs; 10), Lentiae 1971, pp. 1-35
*Johannes Hollnsteiner CanAug: "Florian" in: Neue Deutsche Biographie 5 (1961), p. 254 s. in interrete [https://www.deutsche-biographie.de/pnd118683993.html#ndbcontent]
 
== Dies festus ==
14 876

recensiones