Quantum redactiones paginae "Florianus Lauriacensis" differant

m
*Eulogium sive testimonium de die martyrii in [[Martyrologium Hieronymianum|Martyrologio Hieronymiano]]:
:''IV Non. Mai., Laureaci, in Norico Ripensi, sancti Floriani Martyris, qui, sub Diocletiano Imperatore, Aquilini praesidis iussu, in flumen Anisum, ligato ad collum saxo, praecipitatus est.''
:Hoc eulogium res certas tradere putatur: Die 4. Maii (veri simile anno 304) Florianus in persecutione [[Diocletianus|Diocletiana]] Lauriaci martyrium obiit.
:Quod saxo ad collum ligato in flumen [[Anisus|Anisum]] praecipitatus est, ad eum finem factum esse videtur, ut corpus venerationi sive cultui Christianorum subtraheretur. Similia pluries narrantur. Exemplum propinquum est Passio Sancti Irenaei Sirmiensis, qui in ponte decollatus et in flumen iactus est.<ref>AA SS Martii III (1668) 555-557; cf. AA SS Nov II/2 (1931) 177 et 459.</ref>. [[Eusebius Pamphili]], qui saepius talia refert, causam plane proponit, cum describit, quomodo martyres [[Nicomedia|Nicomedienses]] sublati sint: ''In tantum vero rabies crudelitatis apud eos exarsit, ut regios pueros martyres effectos, cum secundum humanitatis ordinem fuissent sepulturae mandati, effoderent denuo, et corpora eorum proiicerent in mare, dicentes: Ne forte efficiantur dii Christianorum, et illi, qui deos adorare nolunt, servos nostros incipiant adorare. Putant enim, quod divinus apud nos honor martyribus deferatur.''<ref>Eusebius: Die Kirchengeschichte (in: Eusebius / Rufinus: Die griechischen christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte), ed. a E. Schwartz et Th. Mommsen (2. ed., 1908), VIII, 6/6, p. 751</ref>
*Passio Sancti Floriani: Passionis exstant duo versiones, altera longior, altera brevior; utraque versio passionis a saeculo octavo exeunte vel saeculo non ineunte repetit et in [[manuscriptum|manuscripto]] saeculi noni tradita est.
 
15 365

recensiones