Quantum redactiones paginae "Florianus Lauriacensis" differant

(paginam auxi)
*Eulogium sive testimonium de die martyrii in [[Martyrologium Hieronymianum|Martyrologio Hieronymiano]]:
:''IV Non. Mai., Laureaci, in Norico Ripensi, sancti Floriani Martyris, qui, sub Diocletiano Imperatore, Aquilini praesidis iussu, in flumen Anisum, ligato ad collum saxo, praecipitatus est.''
:Hoc eulogium res certas tradere putatur: Die 4. Maii (veri simile anno 304) Florianus in persecutione [[Diocletianus|Diocletiana]] Lauriaci martyrium obiit. Quod saxo ad collum ligato in flumen [[Anisus|Anisum]] praecipitatus est, ad eum finem factum esse videtur, ut corpus veneratiovenerationi sive cultui Christianorum subtraheretur. Similia pluries narrantur.<ref> Exemplum propinquum est Passio Sancti Irenaei Sirmiensis, qui in ponte decollatus et in flumen iactus est. - <ref>AA SS Martii III (1668) 555-557; cf. AA SS Nov II/2 (1931) 177 et 459.</ref>. [[Eusebius Pamphili]], qui saepius talia refert, causam plane proponit, cum describit, quomodo martyres [[Nicomedia|Nicomedienses]] sublati sint: ''In tantum vero rabies crudelitatis apud eos exarsit, ut regios pueros martyres effectos, cum secundum humanitatis ordinem fuissent sepulturae mandati, effoderent denuo, et corpora eorum proiicerent in mare, dicentes: Ne forte efficiantur dii Christianorum, et illi, qui deos adorare nolunt, servos nostros incipiant adorare. Putant enim, quod divinus apud nos honor martyribus deferatur.''<ref>Eusebius: Die Kirchengeschichte (in: Eusebius / Rufinus: Die griechischen christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte), ed. a E. Schwartz et Th. Mommsen (2. ed., 1908), VIII, 6/6, p. 751</ref>
*Passio Sancti Floriani: Passionis exstant duo versiones, altera longior, altera brevior; utraque versio passionis a saeculo octavo exeunte vel saeculo non ineunte repetit et in [[manuscriptum|manuscripto]] saeculi noni tradita est.
 
14 900

recensiones