Quantum redactiones paginae "Clemens Marotus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
'''Clemens Marot ''' (natus [[Cadurcum|Cadurci]] die [[23 Novembris]] [[1496]]– mortuus est [[augusta Taurinorum|Taurini]] scilicet die [[12 Septembris]] [[1544]]) fuit [[scriptor]] et [[poeta]] [[Francia|Francicus]]. [[ius|Iurisprudentiam]] apud [[Universitas Parisiensis|Universitatem Parisiensem]] studuit. Et versus [[Franciscus Villon|Francisci Villon]], amici sui, publicavit.
==Vita==
[[File:Cahors - Fontaine Clément Marot -1.jpg|thumb|Puteus Clementis Marot, [[Cahors]]]]
Filius scriptoris [[ioannes Marot|Ioannis Marot]] mox [[Lutetia]]m venit ubi [[Margarita (regina Navarrae)|Margaritae Valesiae-Engolismae]] zetarius factus est; dicitur eius amasius fuisse. Postea in servitiis regis [[franciscus I (rex Franciae)|Francisci I]] [[Papia]]e in custodiam missus est. Liberatus et in patriam reversus, quoniam [[hugenoti|protestanticis]] favebat, denuo in carcere erat (in carcere Parisiensi ''Le Châtelet'', postea [[autricum|Autrici). Denique rex ipse anno 1526 eum non solum rerum actarum veniam dedit sed etiam camerarium regium instituit. Postea denuo persecutionem patiens [[Ferraria (Italia)|Ferrariam]] petivit ad principissam [[Renata (principissa Franciae)|Renatam]] iturus unde [[venetiae|Venetias]] iit antequam anno 1536 reditus in Francogalliam permitteretur. Persecutione anno 1538 iterata ad Margaritam ad Bearn se contulit. Postquam [[Sorbona]]e [[psalmi|psalmorum]] interpretationem haereticam esse declaravit, [[Genava]]m confugit, hinc [[augusta Taurinorum|Augustam Taurinorum]].