Quantum redactiones paginae "Clemens Marotus" differant

Edidit Marot »Roman de la Rose« (1527) et opera [[franciscus Villon|Francisci Villon]] (1532). Iuste autem laudatur eius satura »L'Enfer« contra custodias terribles Parisienses Le Châtelet; econtra psalmi eius L (quibus anno 1543 [[Ioannes Calvinus]] praefationem addidit et quos Goudimel musica ornavit) sine suco sunt. Tamen inveniuntur in libris cantualibus [[calvinismus|calvinistarum]]. In optimis rebus creatis sunt multae cantilenae, rondeaux, carmina epicolyrica, soneta et epigrammata praesertim qui sale et alacritate magna sunt. Eius genus scribendi cum coloribus vetustis ''(style marotique)'' multi poetae in leviore poesi versantes saepe imitabantur, inter quos et [[Ioannes Fontana]]. Opera omnia eius primo edita sunt anno 1538 Lugduni et Lutetiae.
Eius filius [[Michael Marot]] quoque poeta factus est.
=== Bibliographia ===
* Gérard Defaux, ''Le Poète en son jardin. Étude sur Clément Marot'', Lutetiae, Champion 'Unichamp', 1996.
* Gérard Defaux, ''Clément Marot - vigne et vins'', Tolosae, leperegrinateurediteur.com, 1996.
* Claude A. Mayer, ''La Religion de Marot'', Genavae, Droz, 1960.
* Noirot, Corinne. “Entre deux airs” : style simple et ethos poétique chez Clément Marot et Joachim Du Bellay (1515-1560). Lutetiae, Hermann éditeurs (Les Collections de la République des Lettres), 2013.
* Michael Screech, ''Marot évangélique'', Genavae , Droz, 1967.
 
== Nexus externi ==
* {{BBKL|m/marot|auctor=Monika Grünberg-Dröge|commentatio=MAROT, Clément|tomus=5|columnae=864-872}}
16 778

recensiones