Quantum redactiones paginae "Clemens Marotus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Clemens Marot ''' (natus [[Cadurcum|Cadurci]] die [[23 Novembris]] [[1496]]– mortuus est [[augusta Taurinorum|Taurini]] scilicet die [[12 Septembris]] [[1544]]) fuit [[scriptor]] et [[poeta]] [[Francia|Francicus]]. [[ius|Iurisprudentiam]] apud [[Universitas Parisiensis|Universitatem Parisiensem]] studuit. Et versus [[Franciscus Villon|Francisci Villon]], amici sui, publicavit.
==Vita==
Filius scriptoris [[ioannes Marot|Ioannis Marot]] mox [[Lutetia]]m venit ubi [[Margarita (regina Navarrae)|Margaritae Valesiae-Engolismae]] zetarius factus est; dicitur eius amasius fuisse. Postea in servitiis regis [[franciscus I (rex Franciae)|Francisci I]] [[Papia]]e in custodiam missus est. Liberatus et in patriam reversus, cum ]][[hugenoti|protestanticis]] faveret, denuo in carcere erat (in carcere Parisiensi ''Le Châtelet'', postea [[autricum|Autrici). Denique rex ipse anno 1526 eum non solum rerum actarum veniam dedit sed etiam camerarium regium instituit. Postea denuo persecutionem patiens [[Ferraria (Italia)|Ferrariam]] petivit ad principissam [[Renata (principissa Franciae)|Renatam]] iturus unde [[venetiae|Venetias]] iit antequam anno 1536 reditus in Francogalliam permitteretur. Persecutione anno 1538 iterata ad Margaritam ad Bearn se contulit. Postquam [[Sorbona]]e [[psalmi|psalmorum]] interpretationem haereticam esse declaravit, [[Genava]]m confugit, hinc [[augusta Taurinorum|Augustam Taurinorum]].
 
==Gravitudo==
Edidit Marot »Roman de la Rose« (1527) et opera [[franciscus Villon|Francisci Villon]] (1532). Iuste autem laudatur eius satura »L'Enfer« contra custodias terribles Parisienses Le Châtelet; econtra psalmi eius L (quibus anno 1543 [[Ioannes Calvinus]] praefationem addidit et quos Goudimel musica ornavit) sine suco sunt. Tamen inveniuntur in libris cantualibus [[calvinismus|calvinistarum]]. In optimis rebus creatis sunt multae cantilenae, rondeaux, carmina epicolyrica, soneta et epigrammata praesertim qui sale et alacritate magna sunt. Eius genus scribendi cum coloribus vetustis ''(style marotique)'' multi poetae in leviore poesi versantes saepe imitabantur, inter quos et [[Ioannes Fontana]]. Opera omnia eius primo edita sunt anno 1538 Lugduni et Lutetiae.