Quantum redactiones paginae "Suitbertus Siedl" differant

Summarium vacuum
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
[[File:Karmelitenkloster Graz Frontfassade.jpg|thumb|Conventus Carmelitarum Graecii ubi Siedl in [[novitiatus|novitiatu]] fuit]]
Pater '''Suitbertus Siedl''' a Sancto Ioanne a Cruce (natus nomine Heriberti Siedl die [[11 Februarii]] [[1923]] [[Vindobona]]e, mortuus die [[3 Aprilis]] [[2006]] [[graecium|Graecii]]) catholicus sacerdos [[austria|Austriacus]], [[Ordo Carmelitarum Discalceatorum|carmelita discalceatus]], professor universitarius et [[latinitas viva|Latinitatis vivae]] fautor indefessus fuit. Sermones eius patrii fuerunt et [[lingua Theodisca]] et [[lingua Esperantica]].
[[File:En_una_noche_oscura.jpg|thumb|Effata quaedam [[ioannes a Cruce|Sancti Ioannis a Cruce]]]]
== Vita==
[[File:En_una_noche_oscura.jpg|thumb|Effata quaedam [[ioannes a Cruce|Sancti Ioannis a Cruce]]]]
Absolutorio gymnasiali recepto monasterium [[Ordo Cisterciensis|cisterciense]] ad Claram Vallem (Zwettl) in [[Austria Inferior|Austria Inferiore]] petivit; id monachium, ubi animarum et parochiarum cura maioris habebatur, mox deseruit et Graecii apud carmelitas intravit, ubi studia et contemplationes praevalebant. Tirocinium monasticum ibi anno 1940 est incohatum. [[secundum bellum mundanum|Secundo bello mundano]] stipendia merere debuit, donec ab [[Americani]]s captus esset.
 
16 239

recensiones