Quantum redactiones paginae "Neoplatonismus" differant

Content deleted Content added
de Dionysio Areopagita, Pseudo-Dionysio et temporalitate
Linea 19:
*[[Isidorus Alexandrinus]] (saeculum V)
*[[Damascius]] (c. 480 natus)
*[[Chalcidius]] (saec. V/VI)
*[[Dionysius Areopagita]] (aec. V/VI)
*[[Pseudo-Dionysius Areopagita]] (saec. V/VI)
*[[Marinus]] (saec. V/VI)
*[[Theodora (philosopha)|Theodora]] (saec. V/VI)
Line 33 ⟶ 35:
Constat [[Platonismus|cogitata Platonis]] cum tempore commutata esse. Quae cum ita sint, mirandum non est, si cogitata discipulorum successorumque multifariam novis emphasibus commutata sunt. Philosophia mutabilitate vivit, quam cogitandi et colloquendi commercium efficit. Itaque idoneum arbitratu esse videtur Neoplatonismum tenorem cogitandi e Platone ortum servavisse. Sed fieri non potuit, quin et [[Aristoteles|Aristotelicorum]] et [[Stoicismus|Stoicorum]] cogitata lamberit.
 
Ratio [[metaphysica]] Neoplatonicorum cum [[Monismus|monismo]] [[Idealismus|idealistico]] congruit. Itaque '''[[Unus|Unum]]''' a Plotino — Platone duce — praesumptum positumque est, ex quo ineffabili principio alia entia totius universi per [[Emanatio|emanationes]] exstiterunt. Distinxit enim tres gradus rerum vel '''hypostases''' 'condiciones', quae serie hierarchica inter se ordinatae sunt. Hypostases primariae sunt ''Unum'' (Ἕν) vel ''Bonum'' (Ἀγαθόν), ''Intellectus'' (Νοῦς), ''Anima'' (Ψυχή). Affirmavit hanc trinitatem hierarchicam satis esse ad rerum naturam explanandam.
 
Quonam munere philosophico funguntur hypostases illae? In ''[[Res publica (Plato)|Re publica]]'' Platonis duae viae cogitandi, ascensus et descensus, proponuntur. Philosophus, cum ascendit, ex mendaciis sensibilium se liberat et ad id, quod verissimum principium est, dirigitur. At satis non est ad summum Unum vel Bonum pervenisse, nam deinde ordiendus est descensus, quo demonstratur, quo modo quaeque hypostasis a superiore quaque dependeat. [[Plotinus]], cum de ascensu explicat, dicit philosophum primo [[Anima]]m, deinde [[intellegentia|Intellectum]], postremo Unum reperire. Reversus autem, cum descendit, Intellectum ex Uno, Animam ex Intellectu emanare videt.
Line 43 ⟶ 45:
Intellectus differentiam cogitantis et cogitati usque sustinet, qua ratione natura rerum non potest revelari in toto. Unum non potest definiri. Apparet repente (ἐξαίφνης) – ut summum bonum (καλόν) apud [[Plato]]nem (''Symp.'' 210e) – non vi Intellectus. Unum illud Bonum non aditur nisi simplici impetu [[intuitio]]nis, nullis inferendi gradibus factis. Ubi Unum agnitum est, unio [[mystica]] adest.
 
Ascensu facto descensus incipit, quo itinere inferior quaeque hypostasis ex superiore concluditur. Haec [[emanatio]] in tempore non fit, nam nulla mutatio est, sed de primordiis entium agitur et, quibus condicionibus logicis alterum ab altero dependeat, inquiritur. Intellectus emanat ex Uno, quia est, quo modo Unum se intelligere possit. Quidquid Intellectu de Uno percipitur procul est a perfectione, atquin optimum usu est. [[Anima]] autem mutabilitatem et [[temporalitas|temporalitatem]] veritati [[Intellegentia|Intellectu]] perspectae addit.
== Bibliographi ==
* Addey, Crystal. 2014. Divination and Theurgy in Neoplatonism: Oracles of the Gods. Farnham; Burlington : Ashgate.