Quantum redactiones paginae "Ioanna Antonia de Pompadour" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
 
Linea 5:
 
[[File:SchlossMenars01.jpg|thumb|Castellum Menars in praefectura [[lidericus et Carus|Liderici et Cari]], ubi de Pompadour nonnumquam manebat]]
Origine modesta sed forma pulchra a matre educationem optimam in musicis et arte nacta est et nupsit Carolo Gulielmo Le Normant d'Étiolles quaestori quocum duos infantes habuit; postea factum est divortium. Tunc machinabatur, ut sibi rex [[Ludovicus XV]] amasius fieret. Pulchritudo atque venustas viros multos circa mulierem istam congregari fecerunt. Aliquando autem venatio regia haud procul a domo familiae de Etiolles facta est. Occasione data se regi praesentavit qui statim eam adamavit. Attamen duos post annos modo consilium pergere potuit nam rex in initio conventum negligendum esse opiniabatur quo tempus tereretur. Sed rex, quamquam vir simplex, probus atque integer, lacrimis atque precibus mulieris illecebrosae resistere non iam quivit. Ioanna Antonia passionem uxoris horriblilishorribilis fingenssimulans a rege rogavit ut sibi refugium Versaliis concederetur. Cui Ludovicus cunctator denique annuit. Tunc haud procul a rege habitavit et, cum Ludovicus exercitum duxit, cum eo in castris fuit. Anno 1745 nobilitatem adepta ''Madame de Pompadour'' vocari ei licebat. Quamvis nullomodo ligata cum domo ista vetusta esset, originem suam mediocrem ita abdere voluit atque potuit.
 
Iam in principio rectionis suae - nam revera ipsa pro rege gubernavisse videtur! - praesertim in fiscales res immiscebatur. Salarium magnum recepit et anno 1756 tamquam palatii vilica instituta est contra voluntatem feminae quae antea muneri isti praefuerat. Tum cursus honorum, quem semper desideraverat, sensim implebatur et aulae viri mulieresque optimi pelicem regium venerabantur. Morum aulicorum e familia minime perita multa didicit et plerumque se optime in circulis istis gerebat.