Quantum redactiones paginae "Ioanna Antonia de Pompadour" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Iam in principio rectionis suae - nam revera ipsa pro rege gubernavisse videtur! - praesertim in fiscales res immiscebatur. Salarium magnum recepit et anno 1756 tamquam palatii vilica instituta est contra voluntatem feminae quae antea muneri isti praefuerat. Tum cursus honorum, quem semper desideraverat, sensim implebatur et aulae viri mulieresque optimi pelicem regium venerabantur. Morum aulicorum e familia minime perita multa didicit et plerumque se optime in circulis istis gerebat.
 
Hiberna anno 1745–46 in Castello Choisi[[Choisy-le-Roi|Choisy]] omnino deliciis fuerunt et pro rege quaecumque laeta disposuit; intellexerat regem a rebus nimium seriis abhorrere. [[Voltarius]] quoque ei succurrit ut multitudo auctorum et artificum, qui gratia eius fruebantur. Eius notiones constructoriae effectae sunt; insuper scholam militarem instituit et porcellanorum officinam [[Savara]]e. Praeter ea theatrum, artes, litteras spectantia regi persuasit ut itineribus continuatis assentiretur. Dicitur Ioanna Antonia vel ministros et praefectos militares (inter quos inertes quoque, ut dominus Soubises!) nominavisse et commercium epistulare officiale cum aulis peregrinis disposuisse. Animo vacillante homines quoscumque invitavit inter quos et [[iansenismus|iansenistae]] erant. Respectum erga alios in rebus officialibus moderandis non semper habuit ad detrimentum regiminis. Anno 1752 ducissa creata est. Postquam anno 1757 contra regem insidiae factae sunt, aula ei relinquenda fuit. Rege convalescente reditus autem permissus est et statim homines ulciscebatur, qui remissionem eius voluerant. Duce de Choiseul consulente [[societas Iesu|iesuitarum]] abolitionem in Francia non impedivit.
 
Tamen gloria eius paulatim languescebat neque odium in populo aberat, qui eam [[Bellum Septem Annorum]] promovisse credebat. Ministrum Berni, qui cum [[Borussia|Borussis]] pacem componere voluit, de sede deposuerat. Sepulta est sine ulla pompa. Collectiones librorum, imaginum, arteficiorum amplas atque notables reliquit.