Quantum redactiones paginae "Ioanna Antonia de Pompadour" differant
Content deleted Content added
Linea 9:
Iam in principio rectionis suae - nam revera ipsa pro rege gubernavisse videtur! - praesertim in fiscales res immiscebatur. Salarium magnum recepit et anno 1756 tamquam palatii vilica instituta est contra voluntatem feminae quae antea muneri isti praefuerat. Tum cursus honorum, quem semper desideraverat, sensim implebatur et aulae viri mulieresque optimi pelicem regium venerabantur. Morum aulicorum e familia minime perita multa didicit et plerumque se optime in circulis istis gerebat.
Hiberna anno 1745–46 in Castello Choisi omnino deliciis fuerunt et pro rege quaecumque laeta disposuit; intellexerat regem a rebus nimium seriis abhorrere. [[
Tamen gloria eius paulatim languescebat neque odium in populo aberat, qui eam [[Bellum Septem Annorum]] promovisse credebat. Ministrum Berni, qui cum [[Borussia|Borussis]] pacem componere voluit, de sede deposuerat. Sepulta est sine ulla pompa. Collectiones librorum, imaginum, arteficiorum amplas atque notables reliquit.
Autobiographia »Mémoires« (Leodii 1766) valore egent cum lectu dignum sit de eius vita opus hoc: »Mémoires de Madame Du Hausset, femme de chambre de Madame de Pompadour«.
== Bibliographia ==
|