Quantum redactiones paginae "Ioanna Antonia de Pompadour" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
 
'''Ioanna Antonia Poisson''', etiam dicta '''Marchionissa de Pompadour''', [[Francogallice]] ''Madame de Pompadour'', fuit potentissima amatrix [[Ludovicus XV|Ludovici XV]] regis [[Francia]]e, nata [[Lutetia]]e die [[29 Decembris]] [[1721]]; mortua [[Versaliae|Versaliis]] die [[15 Aprilis]] [[1764]].
==Vita==
Origine modesta sed forma pulchra a matre educationem optimam in musicis et arte nacta est et nupsit domino Lenormant de Etiolles quaestori quocum duos infantes habuit; postea factum est divortium. Tunc machinabatur, ut sibi rex [[Ludovicus XV]] amasius fieret. Pulchritudo atque venustas viros multos circa mulierem istam congregari fecerunt. Aliquando autem venatio regia haud procul a domo familiae de Etiolles facta est. Occasione data se regi praesentavit qui statim eam adamavit. Attamen duos post annos modo consilium pergere potuit nam rex in initio conventum negligendum esse opiniabatur quo tempus tereretur. Sed rex, quamquam vir simplex, probus atque integer, lacrimis atque precibus mulieris illecebrosae resistere non iam quivit. Ioanna Antonia passionem uxoris horriblilis fingens a rege rogavit ut sibi refugium Versaliis concederetur. Cui Ludovicus cunctator denique annuit. Tunc haud procul a rege habitavit et, cum Ludovicus exercitum duxit, cum eo in castris fuit. Anno 1745 nobilitatem adepta ''Madame de Pompadour'' vocari ei licebat. Quamvis nullomodo ligata cum domo ista vetusta esset, originem suam mediocrem ita abdere voluit atque potuit.
 
Iam in principio rectionis suae - nam revera ipsa pro rege gubernavisse videtur! - praesertim in fiscales res immiscebatur. Salarium magnum recepit et anno 1756 tamquam palatii vilica instituta est contra voluntatem feminae quae antea muneri isti praefuerat. Tum cursus honorum, quem semper desideraverat, sensim implebatur et aulae viri mulieresque optimi pelicem regium venerabantur. Morum aulicorum e familia minime perita multa didicit et plerumque se optime in circulis istis gerebat.
 
Hiberna anno 1745–46 in Castello Choisi omnino deliciis fuerunt et pro rege quaecumque laeta disposuit; intellexerat regem a rebus nimium seriis abhorrere. [[Voltaire]] quoque ei succurrit ut multitudo auctorum et artificum, qui gratia eius fruebantur. Eius notiones constructoriae effectae sunt; insuper scholam militarem instituit et porcellanorum officinam [[Savara]]e. Praeter ea theatrum, artes, litteras spectantia regi persuasit ut itineribus continuatis assentiretur. Dicitur Ioanna Antonia vel ministros et praefectos militares (inter quos inertes quoque, ut dominus Soubises!) nominavisse et commercium epistulare officiale cum aulis peregrinis disposuisse. Animo vacillante homines quoscumque invitavit inter quos et [[iansenismus|iansenistae]] erant. Respectum erga alios in rebus officialibus moderandis non semper habuit ad detrimentum regiminis. Anno 1752 ducissa creata est. Postquam anno 1757 contra regem insidiae factae sunt, aula ei relinquenda fuit. Rege convalescente reditus autem permissus est et statim homines ulciscebatur, qui remissionem eius voluerant. Duce de Choiseul consulente [[societas Iesu|iesuitarum]] abolitionem in Francia non impedivit.
 
Tamen gloria eius paulatim languescebat neque odium in populo aberat, qui eam [[Bellum Septem Annorum]] promovisse credebat. Ministrum Berni, qui cum [[Borussia|Borussis]] pacem componere voluit, de sede deposuerat. Sepulta est sine ulla pompa. Collectiones librorum, imaginum, arteficiorum amplas atque notables reliquit.
 
Autobiographia »Mémoires« (Leodii 1766) valore egent cum lectu dignum sit de eius vita opus hoc: »Mémoires de Madame Du Hausset, femme de chambre de Madame de Pompadour«.
 
== Nexus externus ==
{{Communia|Jeanne-Antoinette Lenormant d’Étiolles, marquise de Pompadour|Ioannam Antoniam de Pompadour}}
 
{{bio-stipula}}
{{Lifetime|1721|1764|Pompadour}}