Quantum redactiones paginae "Magdalena de Scudéry" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
[[File:Pays de Tendre.jpg|thumb|''Pays de Tendre'' in mythistoria Cleliae]]
==Vita==
De Scudéry fuit sodalis egregia Domus Rambouillet et [[mythistoria]]s magni aestimatas scripsit, in quibus sub personis et rebus gestis antiquis mores et homines contemporaneos descripsit. Genus autem scribendi nimis exquisitum et inflatum apud nostros hodie nauseam effecerint. Critica [[nicolaus Boileau|Nicolai Boileau]] gloriam eius demolivit ex anno 1665. Inter fabulas Milesias maxime notas istius [[sappho|Sapphus]], ut admiratores eum nominarunt, est »Artamène, ou le grand Cyrus« (1649–53) cui anno 1657 clavis addita est. Sic hominum contemporaneorum larvae facile auferantur: Cyrus est Ludovicus II de Bourbon-Condé, Mandana est soror Ludovici, Arthenica est [[Catherina de Rambouillet]], Aristaeus est [[Ioannes Chapelain]] et ita porro). Clavis similis etiam exsistit opus »Clélie« (1656–60) intellectum. Praeter alias mythistorias (»Ibrahim«, »Almahide« etc.) exaravit in seriebus pluribus »Conversations« et »Entretiens«, »Fables«, »Poésies légères« et »Lettres«.
 
Educatione finita [[Lutetia]]m petivit ubi homines mulieresque illustrissimos circa se collegit. Auditores lectoresque laetificabant mythistoriae longissimae de Calprenède et Homberville. Labor indefessus ei pro divitiis absentibus fuerunt, quibus auditorium magis opulentum gaudebant. Scriptrix heroes antiquitatis saepe suaviores et amabiliores reddidisse videntur. Itaque [[Horatius Cocles]] sive [[Mucius Scaevola]] amore capti praesentantur velut mulierum servi.