Quantum redactiones paginae "Magdalena de Scudéry" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Mme de Scudery.jpg|thumb|Magdalena de Scudéry]]
''' Magdalena de Scudéry''' (nata [[Franciscopolis (Francia)|Franciscopoli]] die [[15 Octobris]] [[1607]]; mortua [[Lutetia]]e die [[2 Iunii]] [[1701]]), scriptoris [[Georgius de Scudéry|Georgii de Scudéry]] quocum multas mythistorias scripsit soror, fuit ipsa [[scriptor|scriptrix]] [[Francia|Francica]] illustrissima et circulorum litterariorum moderatrix.
[[File:Pays de Tendre.jpg|thumb|''Pays de Tendre'' in mythistoria Cleliae]]
==Vita==
De Scudéry fuit sodalis egregia Domus Rambouillet et [[mythistoria]]s magni aestimatas scripsit, in quibus sub personis et rebus gestis antiquis mores et homines contemporaneos descripsit. Genus autem nimis exquisitum et inflatum apud nostros hodie nauseam effecerint. Critica [[nicolaus Boileau|Nicolai Boileau]] gloriam eius demolivit ex anno 1665. Inter fabulas Milesias maxime notas istius [[sappho|Sapphus]], ut admiratores eum nominarunt, est »Artamène, ou le grand Cyrus« (1649–53) cui anno 1657 clavis addita est: sic hominum contemporaneorum larvae facile auferantur: Cyrus est Condé, Mandane est soror Condé, Arthénice est [[Catherina de Rambouillet]], Aristhée est Chapelain et ita porro). Clavis similis etiam exsistit opus »Clélie« (1656–60) intellectum. Praeter alias mythistorias (»Ibrahim«, »Almahide« etc.) exaravit in seriebus pluribus »Conversations« et »Entretiens«, »Fables«, »Poésies légères« et »Lettres«.