Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
== De structura paginarum ==
 
Salve iterum, Aryuna. Gratias tibi ago propter collaborationem. Iam fortassse hoc bene scis: Nuada, qui paginas nostras fere omnes de rebus geographicis Italicis creavit, normis Vicipaediae minime obtemperavit. In paginapaginis novanovis tuatuis [[Motta de Baluffis]] et [[Sorbulum et Mediani]] multa iam meliora, quam in Nuadae paginas, sed aliquas res, quae etiamnunc admeliorari possunt, video! An me permittis has res enumerare? Iam videbis, si illam paginam tuam inspicis, quia leviter corrigere iam temptavi.
* Non licet verba Latina significationesque Latinas fingere. An fontem habemus verbi "Mottenses" hoc sensu? Si sic, fontem addere necesse est; si non, melius erit verba "Incolae Mottenses appellantur" delere.
* Ne addas rubricam nullo textu, sed corona municipii Italici, impletam
* Rubricae et enumerationes deprecantur, praesertim in paginis brevibus: textum Latinam amamus. Ergo rubricam de dioecese delevi sed sententiam de dioecese in textu addidi. Si enumerationem nihilominus addis, ne interpungas.
* Non licet nexus internos duplicare: ergo omnes nexus sub rubrica "Nexus interni" delevi (urbe Cremona excepta) quia iam supra in textu stant.
* Sub nexibus internis verba casu nominativo scribere oportet, sine adnotatione: ergo simpliciter [[Cremona]].
* Sub nexibus externis utile est addere formulam <nowiki>{{Fontes geographici}}</nowiki>.
* Si potes, inaginemimaginem adde: id binis casibus feci, imagineimaginibus e pagina Italiana deprehensademptis.
* Quando fontem e Google Books citamus, multo brevius facere possumus, formula "Google Books" adhibita. "Book id" (characteres 12) inseris, quod iuxta initium URL reperis; deinde numerum paginae addis, ita: <nowiki>{{Google Books|SfM80l739g8C|p. 42}}</nowiki>
Tibi optimam salutem opto. [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 13:51, 21 Aprilis 2020 (UTC)