Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{Salve|Aryuna}} -- ~~~~'
 
Linea 2:
 
-- [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 08:28, 19 Aprilis 2020 (UTC)
 
== De structura paginarum ==
 
Salve iterum, Aryuna. Gratias tibi ago propter collaborationem. Iam fortassse bene scis -- Nuada, qui paginas nostras fere omnes de rebus geographicis Italicis creavit, normis Vicipaediae minime obtemperavit. In pagina nova tua [[Motta de Baluffis]] multa iam meliora, quam in Nuadae paginas, video! sed aliquas res quae etiamnunc admeliorari possunt. An me permittis has res enumerare? Iam videbis, si illam paginam tuam inspicis, quia leviter corrigere iam temptavi.
* Non licet verba Latina significationesque Latinas fingere. An fontem habemus verbi "Mottenses" hoc sensu? Si sic, fontem addere necesse est; si non, melius erit verba "Incolae Mottenses appellantur" delere.
* Rubricae et enumerationes deprecantur, praesertim in paginis brevibus: textum Latinam amamus. Ergo rubricam de dioecese delevi sed sententiam de dioecese in textu addidi.
* Non licet nexus internos duplicare: ergo omnes nexus sub rubrica "Nexus interni" delevi, urbe Cremona excepta.
* Sub nexibus internis verba casu nominativo scribere oportet, sine adnotatione: ergo simpliciter [[Cremona]].
* Sub nexibus externis utile est addere formulam <nowiki>{{Fontes geographici}}</nowiki>.
* Si potes, inaginem adde: id feci, imagine e pagina Italiana deprehensa.
* Quando fontem e Google Books citamus, multo brevius facere possumus, formula "Google Books" adhibita. "Book id" (characteres 12) inseris, quod iuxta initium URL reperis; deinde numerum paginae addis, ita: <nowiki>{{Google Books|SfM80l739g8C|p. 42}}</nowiki>
Tibi optimam salutem opto. [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 13:51, 21 Aprilis 2020 (UTC)