Quantum redactiones paginae "Magdalena de Scudéry" differant

Content deleted Content added
Agitur de Franciscopoli Franciae.
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Mme de Scudery.jpg|thumb|Magdalena de Scudéry]]
''' Magdalena de Scudéry''' (nata [[Franciscopolis (Francia)|Franciscopoli]] die [[15 Octobris]] [[1607]]; mortua [[Lutetia]]e die [[2 Iunii]] [[1701]]), scriptoris [[Georgius de Scudéry|Georgii de Scudéry]] (1601–1667) quocum multas mythistorias scripsit soror, fuit ipsa [[scriptor|scriptrix]] [[Francia|FrancicusFrancica]]. illustrissima et circulorum litterariorum moderatrix.
==Vita==
De Scudéry fuit sodalis egregia Domus Rambouillet et [[mythistoria]]s magni aestimatas scripsit, in quibus sub personis et rebus gestis antiquis mores et homines contemporaneos descripsit. Genus autem nimis exquisitum et inflatum apud nostros hodie nauseam effecerint. Critica [[nicolaus Boileau|Nicolai Boileau]] gloriam eius demolivit ex anno 1665. Inter fabulas Milesias maxime notas istius [[sappho|Sapphus]], ut admiratores eum nominarunt, est »Artamène, ou le grand Cyrus« (1649–53) cui anno 1657 clavis addita est: sic hominum contemporaneorum larvae facile auferantur: Cyrus est Condé, Mandane est soror Condé, Arthénice est [[Catherina de Rambouillet]], Aristhée est Chapelain et ita porro). Clavis similis etiam exsistit opus »Clélie« (1656–60) intellectum. Praeter alias mythistorias (»Ibrahim«, »Almahide« etc.) exaravit in seriebus pluribus »Conversations« et »Entretiens«, »Fables«, »Poésies légères« et »Lettres«.
 
Educatione finita [[Lutetia]]m petivit ubi homines mulieresque illustrissimos circa se collegit. Auditores lectoresque laetificabant mythistoriae longissimae de Calprenède et Homberville. Labor indefessus ei pro divitiis absentibus fuerunt, quibus auditorium magis opulentum gaudebant. Scriptrix heroes antiquitatis saepe suaviores et amabiliores reddidisse videntur. Itaque [[Horatius Cocles]] sive [[Mucius Scaevola]] amore capti praesentantur velut mulierum servi.
''' Magdalena de Scudéry''' (nata [[Franciscopolis (Francia)|Franciscopoli]] die [[15 Octobris]] [[1607]]; mortua [[Lutetia]]e die [[2 Iunii]] [[1701]]), scriptoris [[Georgius de Scudéry|Georgii de Scudéry]] (1601–1667) quocum multas mythistorias scripsit soror, fuit ipsa [[scriptor|scriptrix]] [[Francia|Francicus]].
 
Plausum saepe nacta est ob secreta aulica in invidiis, ambitu et consuetudinibus, quae curiositatem legentium inflammabant. Genus scribendi partim valde artificiosum esse constat imaginatione iuvante. Fama auctricis in tota Europa sparsa est. Christina [[Suecia]]e regina ei amica facta est et commercium epistulare cum ea habebat. Academia Riçcorali [[patavium|Pataviensis]] eam invitavit, ut membrum fieret. Cum [[Academia Francica]] anno 1671 prima vice certamen indixit in rhetorica arte (praemium donatum est a Balzac), Magdalena de Scudéry propter »Discours de la gloire« palmam tulit.
 
Magdalena, cum formae egregiae non esset, colloquentes cito ingenio, sapientia, anima nobilitate, modestia fascinari potuit. Aetate annorum XCII carmen pro [[ludovicus XIV|Ludovico XIV]] scripsit. Nonnullis videtur esse opus eius optimum »Entretiens de morale«.
 
Frater eius [[Georgius de Scudéry]] minus tragoediis quam criticis acerrimis contra opus »Cid« (Corneille) notus factus est. Eius arrogantia et poeseos insipientia (e.g. carminis »Alaric«) in satiris Nicolai Boileau iuste revelabantur. Plures fabulae Romanenses sororis sub eius nomine vulgatae sunt.
 
== Opera selecta ==