Quantum redactiones paginae "Dionysius Diderotus" differant

No edit summary
Varietas ingeniorum Dideroticorum testimonium iucundum perhibent »Les Salons«, historiunculae de Academiae Parisiensis expositionibus annis inter 1765 et 1767 celebratis, ubi nugis doctis veritas naturalis tamquam postulatio principalis praesentatur. Itaque haec criticae ratio quoque Diderotum patrem habuit. Multitudo narratiuncularum [[mythistoria]]rumque post mortem edita est, salvo opere taedioso »Bijoux indiscrets« (1748).
[[Fasciculus:Louis-Michel_van_Loo_001.jpg|right|thumb|200px|Dionysius Diderotus, a Ludovico Michaeli van Loo]]
Harum rerum maxime levis esse videtur »Jacques le fataliste«; melior autem et [[naturalismus (philosophia)|naturalismo]] plena est fabula Milesia »La Religieuse«. Famam maximam autem habuit »Le neveu de Rameau«, quam [[ioannesIoannes Volfgangus Goethius]] in [[Germania]] notam fecit, speculum quoddam laetum et ridens dicens verum de discriminibus socialibus.
 
Salis amabilis necnon confabulationis artificiosae autem gemmae sunt imagines istae ingeniosae, quas praetitulavit »Petits papiers«. Anno 1743 patre invito puellam pauperem in matrimonium duxerat, quae mox stultitia et pietate simulata nervos Dideroti vexabat. Post nativitam infantium plurium sollicitudo de familia alenda insuper premebat. Tum in laqueos dominae placendi studiosae de Puisieux cecidit, quae annos decem hirudinis fraudulentae partes egit. Sequebantur consuetudines cum Sophia Volland, muliere suavi et magni ingenii in omnibus, qui amor usque ad mortem durabat. Lucrum encyclopaedici laboris sat tenue fuit et paene bibliothecam vendidit, ut dotem filiae dare quiret. Eo momento imperatrix Russica [[Catharina II (imperatrix Russiae)|Catharina II]] admiratrix nobilis curas eius levavit: nam bibliothecam magno pretio emit ea condicione, ut Diderotus ipse eam usque ad mortem porro moderaretur. Salarium vilici in plures annos ante solvit et eum [[Petropolis|Petropolim]] invitavit. Hiemem unam cum eo in vicinia spiritali vixit usque reditum propter clima insolitum et salutem fragilem. Invitationem [[fridericus II (rex Borussiae)|Frederici Magni]] Borussici autem, ut trans [[Berolinum]] in patriam reverteretur, neglexit [[Batavia]]m praeferens. Istarum plagarum regionem et incolas descripsit in opere »Voyage de Hollande«.
19 705

recensiones